Saga Bacardí
05585
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE DEUDA DE CAUM HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Lunae XII mensis February anno a Nativitate Domini MDCCXXXXI.
Ego Josephus Caum agrae Parrochiae Sancti Jannis Lafont Diae. Gerundae. Gratis et ex mea certa scientia Confiteor et in veritate recognisco vobis Francisco Roig et Vives, mercaturam exercenti civi Barchinonae, arrendatario, provisionis carmum presentis civitatis. Ad tempus unius anni, qui currere in cepit die seu festo Paschae Resurrectionis anni proxime praeteriti, et finiet ultima die quadragessimae currentis anni presenti. Quod debeo vobis quadrigentum libras monettae barchinonae, et sunt ad complementum domnium pecuniae, quantitatum per vos mihi antissipatas ad emendum pecora pro dicta provissione presentis, civitatis, discussis computis inter vos et me tentis, de quibus, fiquidem quadrigentum libris Jacobus Casaponsa agrae parrochiae Beatae Maria de Castella, dictae diae, et Ego firmavimus, vobis quaddam chirographum, quae ve vale, sub die tertia currentis mensis February, quod mihi dicto notario et testium, infrascriptorum presentia restituistis, et ideo remitiendo exceptioni dictorum computorum bene vel forte, non pere discusibrum errori calculi, et omni aly juri mihi circa hae juvanti, convenio et promitto vobis, dictas quadrigentum libras dare et solbere vobis Barchinonae, per totum mensem Juny proxime venturi, currentis que anni millessimo septingentessimo quadragessimo primi. Sine aliqua dilatione et compensatione, cumque salario procuratoris vestri et vestrorum pro qualibet die, instu presentem civitatem barchinonae XS et extra XXS ultra quos promitto solvere vobis et vestris omnes missiones, sumptus ex pensas et damna per vos et eos facienda et sustinenda pro praedictis, super quibus credatur, verbo, aut solo juramento ad quod de ferri debeat. Et pro praemissis ómnibus complendis obligo vobis, et vestris spetialiterque et expresse hipotheco, impignoro, et intra manus vestras et vestrorum pono et trado de presenti, et in omni casu pro concurrenti quantitate, illos centum quinquaginta quatuir capros quos modo existendes, habeo, scilivet quinquaginta in domo den Genestar de Montnegre, et reliquis centum et quatuor, in domibus Josephie Riera et Francisco Montasell agricolarum de Gualba de quibus siquidem centum quinquaginta quatuir capris curam habet Bernardus Batista agrae Barchinonae, Santae Columba de Gramanet. Dans et tribuens de presenti vobis facultatem vendendi dicto centum quinquaginta quatuor capros in casu cessat abolutionis dictar quatuircentum librarum, et de pretio resultando vobis satisfaciendi in quantitate vobis debita, et si aliquid supererit mihi restituere tenea mins, si vero defuerit, de alys bonis meus promitto facere devitum complementum. Et generaliter sine, praejuditio, et derogatione dictae spetialis obligationis ded ei addendo, sic que possitis uti qua volueritis, et variare pro voluntate, obligo vobis et vestris omnia et singula bona mea mobilia et immoblilia habita et habenda etiam quovismodo et jure privilegiata, ac jura et actiones meas quascumque renuntians legi dicento, quod prius transecuendum sit per spetialiter quamgenera liter obligata, et aly dicenti quod quam diu potest creditor de spetiali hipotheca sibi satisfacere, manus ad alua non extendat, at omni aly et cuicumque legi, et juri mihi quoquomodo juvanti, foro que meo proprio, submittens me et bona mea foro perillusris Domini Praetoris Barchinonae, vel alterius cujusvis ofitialis et tribunales secularis tantum cum facúltate variando juditium. Et Facio et firmo scripturam terty, sub paena terty, in libris tertirum curiae, dicto Domini Praetoris vel alterius tribunalis, et superioris secularis, ut praefertur, obligans proinde vobis personam meam et omnia bona et jura mea praedicta mobilia et immobilia presentia et firata, volens quod per dictam, terty scripturam huic instro vel e convenrso nullum fiat praejuditium novatio seu derogatio ullo modo, imo possitis uti ipsis albabus cautionibus, et obligationibus seu illa ex eis quam matueritis. Haec igitur omnia aput, pascusor et promitto vobis, nec non notario infro, ut publica personae, haec pro vobis et alys quarum intererit stipuanti. Actum ut supra.
Testes sunt Alodius mas aurifero, et Isidrus Vieta negotiator cives barchinonae.
Michaelis Cabrer notario.