Saga Bacardí
05613
ESCRITURA DE PAGO COMPROMETIDO HACIA GIRÓ, POR GECSALÍ, VILAR, Y FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Dominica XIIII mensis Marty anno a Nativitate Domino MDCCXXXXV.
In Dei nomine. Noverint uiversi quod nos Petrus Gecselí, Fransicus Roig et Vives comerciatores, et Onophrius Vilar auri, et argenti faber civis Barcinonae. Attendentes vos infrum Joannem Giró peor quamplurimos annos operam literis dedisse, et in ipsis literis ediscendis multos labores, et gravia oneza sustinisse, et de presenti sustinere, inde vos ad omnes Sacros Presbiteratus ordines magnorperé desideratis promoveri, ut eficatius, et ferventius ad Dei servitium, et cultum Divinum militari. Et famulari valeatis, attento in praesentiarum nullum Benefitium Ecclesiasticum obtinetis, de cujus fructibus vos sustentare, et alere possitis, quibus de causis pro occurrentibus necessitatibus vestris ad victum et vesttitum necessarys, praemaxime esse meritiroum indigentibus subvenire, illis praesentim, qui in Dei servitium cupiunt militari. Idcirco thenore, presentis publici instrumenti gratis, et ex nostra certa scientia convenimus, et bona fide promitimus vobis Joannis Giró Acolito Episcopatus Vicen Barcinonae degenti presenti, nullam benefitium ecclesiasticum obtinenti, quid vita vestra durante, et non ultra, et donec aliqui benefitium seu titulim ecclesiasticum assequutus fueritis, de cujus fructibus bene, et decenter vivere possitis, dabimus, et solvemus vobis annuatim decima quarta die Marty sexaginta libras barcinonae scilicet ego dictus Petrus Gecselí triginta libras.= Ego dictus Franciscus Roig et Vives quindecim libras.= Et ego dictus Onophrius Vilar residuas quindecim librs anuales, incipiemusque primam vobis gacere solutionem, a die presenti ad unum annum, et sic deinde annuatim in consimili termino, sive die, donec aliquid beneftium seu titulum ecclesiasticum asequutus fueritis de cujus fructibus bene, et decenter vivere possitis. Postquam vero aliquid venefitium, seu titulum eccesiasticum assequutus fueritis, de cujus fructibus (ut praehaherur) vivere possitis, cesset, et cessaro habeat supradicta annua praestatio. Et presenta attendere, et complere promitimus sine aliqua dilatione et compensatione cumque salario procuratoris verstri pro qualibet die itus praesentem civitatem Barcinonae decem solidorum et extra viginti solidorum, ultra quos promitimus solvere vobis omnes missiones suptus, expensas, et damna per vos facienda, et sustinenda propraedictis super quibus credatur verbo aut solo juramento, ad quod deferri deveat. Et pro praemissis ómnibus attendendis, et complendis obligamus vobis, scilicet quilibet nostrum pro suo respective interesse omnia, et singular bona, et jura nostra obilia, et immobilia praesentias, et future habitaque, et habenda etiam, a jure privilegiata, renuntiantes cuicumque legi, et juri nobis quiquimodo jussanti foroque, nostro proprio submitentes nos, et bona nostra foro perillustris Domini Praetoris Barcinonae vel alterius cujusvis ofitialis, et tribunalis ecclesiastici, vel secularis cum facúltate variando, juditium et facimus, et firmamus scripturam terty, sub paena terty, in libris tertiorum vuriae dicti Domini Praetoris vel alterius tribunalis, et superioris ut praefertur obligantes pro inde vobis scilicet quilibet nostrum pro suo interese omnia bona, et jura nostra praedicta mobilia, et immobilia presentia, et futura volentes quid per dictam terty scripturam huic instro, el e converso nullum fibet, praejuditium, no vatio, seu derogatio ullmodo, imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis quam malueritis. Et qui diez praesens est Dominica, et feriata hac de vausa cnostituimus procuratores nostros omnes notarios, et scribas juratos dictae curiae actuales, et futuros insoliudum ad firmandum dietam scripturam terty, cum obligationibus praecontentis, et juxta curiae stilum, et promittimus rattum habere quid quid per eos actum fuerit. Haec igitur omnia facimus, pacissimur, et promitimus vobis nec non notario infro ut publicae personae haec pro vobis, et alys cuja intersit sctipulanti. Actum ut supra.
Testes firmae dicti Petro Gecsali sunt Franciscus Bessa negotiator Barcinonae degens, et Josephus Bidó et Vidal de familia dicti Petri Gecsalí.
Testes firmae dicti Francisci Roig et Vives qui firmavit Barcinonae dicta die sunt Alodius Mas auri, et argenti faber cives Barcinonae, et Nicholaus Arroyo juvenis aurifer Barcinonae dedens.
Testes denique firma dicti Onophry Villar qui firmavit Barcinonae eademmet die sunt Antonius Costa juvenis aurifer, et Joannes Martorell juvenis chirurgus Barcinonae Commorantes.
Paene me Sebastianus Prats.