Saga Bacardí
05646
ESCRITURA DE PAGO AL MAESTRO DE CASAS BOSCH POR CONSTRUCCIÓN DE CASA EN SARRIÁ DE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneri IX mensis May anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Andreas Bosch magister domoru civis Barcinonae. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Ilustri Fratri Major, et Congregationi Beatae Mariae de Spes et Salvatoris Animarum in haec civitate Barcinonae fundatae per Excelentissimu Rndum. Domino Gasparem Sants de Antona Locumtenentem praefecti Regiorum Exercituum licet absentibus, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod pro Francisco Roig et Vives auri, et argenti fabro cive Barcinonae, et vigore facultatis per illum vobis ac tributae cum inferius calendato censualis instro ac ex illis tribus mille libris quae sun pretium censualis pensionis annuae centu viginti librarum per illu vobis vendiei, et originaliter creati ad fórum, seu rationem quatuir pro centenario instro recepto paenes notarium infrum die praesents, modo que infro, ac suo pacto cessionis inferius continiuandae, solvistis mihi, et a vobisd recepi mille octingentum, et viginti libras monetae barcinonae, et sunt ad complementum mille octingentum triginta triu libraru undecim solidorum ad meum magistri domoru oficium tamgentuum manuum scilicet, et materialium per me factarum en domo hereditatis per dictum Franciscum Roig et Vives possessea in Parochia Sancti Vincenty de Sarriá territory Barcinonae, prout de dictis operis apparet, quídam computo per me facto notario infro tradito, hic inserto, quod est tenoris sequentis.= Compte de las obras tocant al ofici de mestre de casas so es mans, y recaptes que jo Andreu Bosch mestre de casas ciutadá de Barcelona he fet en la casa de la heretat, que lo Señor Francesch Roig y Vives posseheix en la Parroquia de Sant Vicens de Sarriá territorio de Barcelona, per las quals se han empleat los recaptes, y jornals seguents.
Primo: Per mil vuyt cents, y sexanta quintars de cals a rahó quatre sous quintar...372Ll.
Item: Per un preufet de fer una paret per resguart de la casa..............................300Ll.
Item: Pagat a fuxart per tres llindas, y cent quaranta y un clau.............................61Ll 1S 6D.
Item: Pagat al dit Fuxart per cantons, y una pica...............................................13Ll 10S.
Item: Per vint y un esglas, y dos maxapeus.......................................................22Ll.
Item: Per sinch cens quintars de guix a rahó tres sous quintar.............................75Ll.
Item: Per arena sauló, y pedra per las parets..................................................200Ll.
Item: Per quaranta mil rajolas a rahó trenta rals............................................120Ll.
Item: Per deu mil mahons a rahó sis lliuras.....................................................60Ll.
Item: Per los jornals de treballar a la pedrera................................................100Ll.
Item: Per los jornals de la pallissa................................................................100Ll.
Item: Per deu mil teulas a rahó sis lliuras.......................................................60Ll.
Per altre preufet de parets, enrajolar fer anvans, y alisar las parets...................350Ll


1833Ll 11S 6D.

Cum reliquas terdecim libras undecum solidos, et sex denarios inpecunia numerata receperim a dicto Francisco Roig et Vives. Modus vero solutionem dictarum mille octingentum et viginti librarum, talis fuit, et est, quoniam illas hodierna die dixistis, et scripsistis mihi in deposito Sachristiae Capellae Sancti Severi sedis Barcinonae, quasque extraxi habuisque et recepi in pecunia numerata, realiter, et de facto, in notary et testiu infrorum presentia a Rndis. Administratoribus insignis Capellae et Collegy Sancti Severi, dictae Sedis, In cujus reu testimonium salva tamen, cessione infra, nedum praesentem facio vobis apoham de soluto, verummetiam, juro, praedictas operas esse per me in dicta domo factas, quantitatemque praedictam in illis immissam fuisse, et pro illius reedificatione et conservatione valde utiles, et necesarias fore. Nec non ex pacto inter vos, et me ante hanc firmam inito, sine tamen evictione, et aliquali obligatione, do, cedo, et mando vobis, et vestris omnia jura, et actiones cujusvis speciei sint miho competentes ratione dicti mei crediti lerga dictum Franciscum Roig et Vives, et ejus bona, alia que quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis praedictum censuale vobis creatum tueri, et defenderé contra cunctos, et alias eis uti, et agere quivis casu vobis, et vestris in locu, et jus meum facio, et constituo vos, et vestros in his Dominos, et procuratores ad praedicta omnia exequenda, prout ego ante dicta solutionem, et cessionem jurium facere poteram. Unsuper promitto contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratione. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Martí scriptor Barcinonae, degens, et Joannes Lledó nauta villae de Arenys de Mar, Gerundem diócesis.
Paenes me Sebastianus Prats.