Saga Bacardí |
05672 |
ESCRITURA DE PAGO POR LOS COSTA HA HEREDEROS DE FRANCISCO ROIG Y VIVES. |
Die Jovis vigessima tertia mensis Augusti anno a Nativitat Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo tertio. Barcinone.
Ego Gertrudis Costa vidua Josephi Costa auri, et argenti fabri civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor et in veritate recognosco vobis Maria Theresiae Roig et Gelabert viduae Francisci Roig et Vives auri, et argenti fabri civis Barcinonae tanquam usufructuariae medietatis universae hereditatis, et bonorum quae fuerunt dicti difuncto viri mei, Magnifico Josephi Roig et Gelabert V.J.D. Barcinone domiciliato, et Michaeli Roig et Alegre civi Barcinonae, uti heredibus universalibus, aequis pargibus dicti difuncto Francisci Roig et Vives patris, et avi respective nostri, licet absentibus, et notariu infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia nuimerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates. Solvistis mihi, et a vobis recepi triginta libras monetae barcinonae, et sunt pro solutione cessa in presenti anno millessimo septingentessimo quinquagessimo tertio ,ex illis similibus triginta libris quas Rndus. Dr. Raymundus Roig Pbr. In Parochiali Ecclesiae Beatae Mariae de Mari presentis civitatis Barcinonae Beneficiatus, suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Doctorum Bartholomaeu Cervaró difuncto notarium publicum de número Barcinonae die vigessima septima Juny anni millessimo septingentessini trigessimo octvi disposuit et ordinavit, mihi annis singulis vita mea naturali dirante. Dari, et solvi per dictm Franciscum Roig et Vives ejus fratrem, heedemque universalem cum praecalendato testamento institutum praemissoru presentem facio vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes roger scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.