Saga Bacardí
05735
ESCRITURA DE VENTA DE CENSAL HACIA CAMBÓ, POR ANTONIO CASANOVAS Y SERRA.


Die Mercury XXI mensis May anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
In Dei nomine noveriut universi. Quod ego Antonius Casanovas otigerius pannorum civis Barchinonae, Pro expeditione aliquirum negotiorum meorum. Gratis, et ex mea certa scientia, per me et meos heredes, et successores quoscumque, vendo et ex causa venditionis homoi concedo vobis Rndo. Josepho Cambó Presbitero Barchinonae residenti ementi, ut laigae, et privatae personae, et non de pecunys alucuyt Ecclesiae seu titulo Ecclesiastici sed ex pècunys vestris proprys, vestri labore, et industria perquisitis presenti, et vestris, et quibus volueritis perpetuo instro tamen gratiae redimendi mediante duabus aequalibus luitionibus itaquod diminuto pretio, diminuatur annua pensio ad respectum quantitatis luite quinquaginta libras barchinoneses pensionis annuyae censuales, et annuales, ac de censuali mortuo vulgariter nuncupatas in nuda tamen earum perceptione sedcum omni jure percipiendi easque habendas, et exigendas pervos, et vestros a me at a bonis meis infra generaliter obligatis a die videlicet presenti ad unum annum proximum, et sic deinde annatim in similiter mino sive die francas siquidem quitias, et immunes ab omnibus emparis, contributionibus, et alys oneribus quibuscum. Hanc autem venditionem, et originalem censualis creationem facio sient melius dici potest, et intelligi, promitens vobis quid annuam pensionem hujus censualis francam, et quitiam, ut est dictum dabo solvam, et apportabo, meiqua apportabunt suo termino obis, et vestris intus domos vestrae et urorum propriae habitationis, ubicumque illas fovere contigerit, et seu ubi volueritis, et voluerint, dummodo situitis presentem Cathaluniae Princpuatum salve,et secure mes, et meorum sumptibus, risco et periculo sine aliqua dilatione, excusatione, et compensatione, nec sumptu et damno vestris, et vestrorum in illas successorum cumque assueto salario procutatoris prodie intus istam civitatem Barchinonae XS et extra XXS, et ultra promito restituere omnes missiones sumptus, expensas, et damna, quae vos seu vestros facere pati, aut aliter pro praedictis sustinere oportuerit, super quibus credatur vobis, et vestris verbo aut solo juramento praedicta sustinenti, ad quid defero nullo alio probationum genere requisito. Predium hujus censualis est mille librae Barchininsas ad forum seu rationem quinque pro centenario. Et ideo renuntiando exceptioni prety non receptim et omni aly juri, et exceptioni his obviantibus quivismodo, convenio, et promito vobis, et vestris, quod dicto censuale cum presenti creatum cum illius accessorys faciam vos, et vestros habere, percipere, et pacifice possidere contra cunctas personas, quidque tenebor vobis et vestris de firma, et legali evictione, semper et in omni, et quocumque tempore, et casu cogitato, et incogitato quo modo cumque et qualitercumque, et tam in jure quam in facto eveniente, et contingente, et de destitutione omnium missionum, sumptuum, expensarum, et damnorum, quae vos, seu vestros facere pati, aut aliter pro praedictis sustinere oportuerit super quibus credatur vobis, et vestris (ut praefetur) omne expectione remota. Et pro praemissis omnibus complendis, et firmater observandis obligo vobis, et vestris in hoc censuali successoribus omnia, et singula bona mea mobilia, et immobilia habita et habenda etiam quivismodo et jure privilegiata, ac jura et actiones meas quascumque cum omnibus legum renuntiationibus, submissionibus fori Ilustris Domini Praetoris Barchinonae, vel alterius curiae secularis tantum cum facultate variandi juditium, scripturam terty obligatione, personae et vonorum morum praedictorum juxta dicta scripturae terty stilum, et rigorem. Et ut praedicta omnia majori gaudeant firimitate, non vi nec dolo, sed sponte juro in animam meam per Domonum Deum, et ejus Sancta quatuir Evangelia manibus meis corporaliter tacta ea omnia attendere, et complere et in nullo contrafacere aliqua ratione seu causa. Haec igitur omnia pro ut supra sunt promissa facio paciscor, et promito ego antedictus venditor vobis dicto emptori, et vestris nac non notario infro ut publicae personae pro quibus intersit recipienti et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Bruno Peremas et Dominicus Prats juvenes botigery Barchinonae degentes.
Paene me Michaelis Cabrer notario.
Item: Alio instrumento ego dictus Antonio Casanovas venditor praedictus. Gratis et ex mea certa scientia facio, et firmo apocam vobis dicto Rndo. Josepho Cambó Pbro. praesenti dedictis mille libris quae sunt pretium censualis per me vobis dessuper venditi, et originaliter creati, habitis et recepisin pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates. Et ideo renuntiando exceptioni pecuniae praedictae non receptae et omni aly jury mihi circa haec juvanti in testimonium praemissiorum presentem facio vobis apocam de siluto. Actum ut supra.
Testes sunt praedictis.
Item: Alio instrumento ego dictus Antonio Casanovas venditor praedictus per firmam validam, et solemnem stipulationem vigore juramenti infri roboratam. Gratis, et ex mea certa scientia convenio, et bona fide promito vobis dicto Rndo. Josepho Cambó Pbro. emptori praefato presenti. Quod hine ad quinque annos proxime venturos, et a dia presenti in antea continue decurrendos, eisque elapsis semper, et quotescumque vobis, seu vestris libuerit, et benevisum fuerit, pro mapri scilicet luitione, et securitata dicti censualis daba, tradam, et liberabo, meique in his successores dabunt, tradent, et liberabunt vobis, et vestris aliquam spetialem obligationem de aliqua re immobili bonamtutal et securam alicui non obligatam, nec vinculatam, una cum omnibus titulis, et instris pro opsa spetiali obligatione facientibus dominy ratione firmatis, et laudatis, casu quo psa spetialis obligatio faeudalis, seu emphiteoticaria sit, et illius realem, et actualem pocessionem, seu quasi aut duis, vel plures fidejussores idoneos ad vestri, et vestrorum cognitionem, et voluntatem, qui una mecum et sine me, ac simul et insolidum ad praestationem dicti censualis, et alias ad omnia et singula supradicta se obligabunt cum eisdem vel similibus clausulis obligationibus, et rigoribus quibus ego desuper obligatus existo, quid sinon fecero indicam pro ut nunc pro tunc incidere volo in paenam con similium mille liraru tali casu in luitionem, et dicti censualis quitationem applicandarum, ultra quas exsolvam vobis et vestris omnes pensiones, et rattam dicti censualis tunc, et postea quan documque devitas, et solut cessatas. Et presenta omnia et singula absque ulla requisitione per vos mihi danda vel facienda verbo, aut in seciptis facere, attendere,e t complere promito sine aliqua videlicet dilatione, fiat cum eisdem salario procutatoris, resstitutione expensarum et generali obligatione omnium bonorum meorum, renuntiationibus. Submissionibus, scriptura terty sub paena terty obligatione personae, et bonorum, et juramento, pro ut in dicto censualis instro continetur, quae omnia hic pro expressis et repetitis haberi voto, ac si hic interum de verbo ad verbum descripta et continuata forent. Actum ut supra.
Testes sunt praedicti.
Paene me Michaelis Cabrer notarium.