Saga Bacardí
05741
ESCRITURA DE PODERES HACIA MONFERRER, POR ANTONIO DE CASANOVAS Y SERRA.


Die Jovis XI mensis Decembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Ego Antonius Casanovas botigerius talli civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia constituo, et ordino procuratore meum certum, et specialem, et ad infra etiam generalem, itaquod specialitas generalitati ipsi minime deroget, nec et contra, vos Rndum. Dre. Gasparem Monferrer Pbru. In civitate Dertusae residentem licet absentem, sed tanqua presente. Ad videlicet pro me, et nomine meo petendum, exigendu, et recepisse confitendum, abs Petro Pignau Gallo in dicta civitate Dertusae degente, et ejus bonis, et seu ab alys quibusvis personis, et bonis ad solutionem tentis, et oligatis omnes, et quascumque pecuniae presentes, sive pecuniaru summas per dictum Petrum Pignau mihi debitas causes, et rationibus quibuscumque, et de his quae receperitis, fiat ut in alia firmata per Paulum Vives, et Oller die sexta Jamuary proxime praeteriti, mutato ubi dicit ad lites, tantum, dices ad praedicta omnia, et singula substituendi, caetera de verbo, ad verbum usque infinem.
Testes sunt Franciscus Arenas et Joannes Sentia ambo nautae villae de Areny de Mar Gerundem Dioecesis.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.