Saga Bacardí
05851
ESCRITURA DE ENTREGA DE DOTE, CAJAS NUBCIALES Y DEMAS A JOSÉ FIGUERAS DE MARIA TERESA CASANOVAS Y ROIG.


Die Veneris XIIII mensis January anno a Nativitate Domini MDCCLII.
Ego Josephus Figueras lintearius civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Mariae Theresiae Casanovas nubili futurae uxori meae, filiae vero legitimae, et naturali Antony Casanovas botigery pannorum civis Barcinonae, et Eulaliae Casanovas, et Roig conjugum viventium presenti. Quod modo infro dedistis, et solvistis, ac respective tradidistis miihi tres mille libra Barcinoneses, et binas arcas cum suis vestibus, raupias, et appendicibus nupcialibus, et sunt pro similibus per vos mihi in dotem, rpo dote, ac nomine otis vestrae cosntitutis, et apportatis, de quibus donationem vobis facits dictus pater vester cum capitulis matrimonialibus inter vos, et me firmatis, et juratis receptis paenes notarium infrum hodierna die mudos vero solutionis dictarum triu millae librarum, et traditionis dictarum binarum arcarum cum suis vestibus, raupis, et appendicibus nupcialibus talis fuit, et est, quoniam praedicta omnia a vobis habui, et recepi realiter, et de facto in notary, et testium infror presentia, scilicet dictas tres mille libras in pecunia numerata, et dictas arcas cum suis vestibus, raupis, et appendicibus per realem, et effectivam traditionem, et omnia per manus dicti Geritoris vestris solventis, et tradentis vigore dictae donationis, per ipsum (ut praedictur) vobis factae. In cujus rei testimonium presentem facio vobis apocham de recepto. Actum tu supra.
Testes sunt Paulus Miarons juvenis botigerius, et Joannes Sala sacrae theologiae professor, Barcinonae degentes.
Paene me Sebastiani Prats.