Saga Bacardí
06054
ESCRITURA DE PAGO DE CANTIDAD DE FERAU, HACIA JOSÉ FIGUERAS.


Die Veneris triginta mensis Augusti anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinone.
Ego Paulus Miarons juvenis botigerius Barcinone degens uti procutator Josephi Figueras linteary Barcinonae civis, prout de mea procuratione constat instro recepto paenes notarium infrum die quarta May ani millessimi septintentessimi quinquagessimi terty, dicto nomine, Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Hyacintho Ferau commerciatori civi Barcinonae licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod modo infro solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi ducentum quinquaginta quinque regalia argenti octupñicia summam tercentum quinquaginta septem librarum barcinonum efficientia, et sunt pro productu partis mercium per dictum principalem meum vobis tradictarum ad vendendu in civitate Carthagenae Indiarum. Modus vero solutionis dictarum tercentum quinquaginta septem librarum talis fuit, et est, quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates per medium Felicis Almerá commerciatoris in civitate Gadium residentis. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissorum presentem facio dicto nomine vobis apocha de soluto. Actu ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Prats, et Cabrer scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.