Saga Bacardí
06969
ESCRITURA DE DEVOLUCIÓN DE PRESTAMO DE LOS SOTELO HACIA LOS DE GIRONA.


Die Jovis VII mensis Octobris anno a Nativitate Domini MDCCXXXIIII.
Ego Francisca Girona et Rigalt, uxor Joannis Girona aurificis civis Barcinonae, tamquam heres universalis Michael Rigalt aurificis civis Barcinonae patris mei per ipsu instituta suo ultimo testamento condito, et firmato paenes D. Joannem Brotons notarium publicum civem Barcinonae die 23 Marty 1732, Dicto nomine. Gratis confiteor, et in veritate recognosco vobis Dominae Franciscae Wyts, et Valencia uxori Dn. Philippi Wyts de la Bochaourdia adjustor Regionis Praetorianae Regiarum Custodiarum Walonum, quae in primeras nuptys fuistis usor D. Francisci Antony de Sotello tenutariae et usufructuariae universae hereditatis et bonorum, quae fuerunt dicti difuncto prae mi ulri viri vestri licet absenti. Quod modo infro dedistis et solvistis instro dicto nomine octingentum octo libras quinque solidos, et sex denarios monetae barcinonae. Et sunt ad bonum computum majoris pecuniae quantitatis quam dictus D. Franciscus Antonius Sotello die ejus obitus, dicto difuncto patri meo debebert. Modus vero solutionis dictarum 808L 5S 6D fuit et est talis, quonuam 173L 7S 7D a vobis habuit, et recepit dicti difuncto pater meus die 16 Marty 1731.= 365L 1S 3D a vobis habuit, et recepit dictus Jooanes Girona vir meus die 6 Marty 1733.= Et restantes 269L 16S 8D a vobis habuisse et recepisse confitor in pecunia numerata realiter, et de facto ad mesa omnimodas voluntates die rpesenti per manus D. Antony Balaguer Barcinonae populati, et Stephani Matas mercatoris covitatis Mataronis Barcinonae degentis electorum nominatorum per creditores dicti difuncto D. Franciscis Antony Sotello primi viri vestro, et ex productibus per vos uti tenutaria et usufructuariam praedictae hereditatis destinatis ad persolvendum dictis creditoribus. Et ideo renuntiando in testimonium presentem facio dicto nomine vobis apocam.
Testes sunt Thomas Galcereny juvenis chirurgus et Augustinus Lledó juvenis aurifex Barcinonae degentes.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.