Saga Bacardí
06981
ESCRITURA DE ENTREGA DE ARCAS Y DOTE DE MONICA DE GIRONA HACIA PABLO VICENTE SABETER Y SERRA.


Die Dominica XIIII mensis Decembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Ego Paulus Vicentius Sabater et Serra serocordarius civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Monicae Girona et Rigalt nobili futurae uxori meae filiae legitimae, et naturalis Joannis Girona aurificis civis Barcinonae, et Franciscae Girona et Rigalt conjugum viventium praesenti. Quod modo infro dedistis, et solvistis, ac tradidistis mihi quingentum duplas ad rationem quinque libraru, et duodecim solidorum barcinonensium pro qualibet duplea, et duas cameratas arcas vulgo bahuls cum suis raupis, et vestibus, et sunt pro similibus per vos mihi in dotem pro dote, ac nomine dotis vestrae, constitutis, et apportatis, de quibus donatione vobis fuerunt dicti parentes vestri, scilicet de ducentum quinquaginta dupleis, et binis cameratis arcis dictus pater vester, et de residuis ducentu quinquaginta dupleis dicta mater vestra, prout de praedictis omnibus apparet cum capitulis matrimonialibus inter vos, et me firmatis, et juratis receptis paenes notarium infrum hodierna die. Modus vero solutionis dictaru quingentum duplearu, et traditionis bonarum camerataru arcarum cum suis raupis, et vestibus fuit, et est talis, quoniam praedicta omnia habui, et recepi, nimirum dictas quingentum duplas in pecunia numerata realiter, et de facto in notary, et testium infro presentia, et dictas binas cameratas arcas cum suis raupis, et vestibus per realem, et efectivam traditionem ad meas omnimodas voluntates et omnia per manus dicto parentu vestro solventium, et tradentis respective vigore dictae donationis per illos tu praedicitur vobis factae. Et ideo renunciando exceptioni rei non traditae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissorum hanc firmo vobis apocham de soluto. Actum tu supra.
Testes sunt Petrus Codina Juvenis aurifex, et Sebastianus Prats scriptor Barcinonae.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.