Saga Bacardí
06994
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE PAGO DE PRESTAMO ENTRE DOMENECH Y JOAN DE GIRONA.


Die Lunae XXX mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIII.
Ego Joannes Girona auri, et argenti faber civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Josepho Domenech auri, et argenti fabro Barcinonae civi licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et stipulanti quid modo infro solvistis mihi, et a vobis recepi quingentum sexaginta octo lbiras septem solidos, et tres denarios monetae barcinonae. Et sunt pro similibus quas vos mihi dare, et solvere promissitsis primo capitulo resultanti ex transactione, et concordia inter vos, et me firmata, et jurata recepta paenes D. Michaelem Cabrer difuncto notario publicum Barcinonae die vigessima octava Juny anni millessimi septingentessimi quadragessimi terty causis, et rationibus in dicto capitulo expressis. Modus vero solutionis dictarum quingentum sexaginta octo librarum septem solidorum et tium denariorum talis fuit et est quiniam ducentu octuaginta octo libras septem solidos, et tres denarios, a vobis habui, et recepi in pecunia numerata realiter, et de facto in notario et testium infrorum presentia per manus tertiae personae tradcitis mihi quandam camby literam guqntitatis ducentum regaliorum argenti octuplicium per vos ordini meo datam contra Sebastianum Llopis et Boscana civitatis Palmae regni Majorcarum. In cujus rei testimoniuum nedum presentem facio vobis apocam de soluto. Verum etiam cancello, et anullo praechalendatum primum concordia capitulum viresque et obligationes illius ita, et taliter quod mihi nec meis produsse vobisque nec vestris nocere minime daleant in futurum, qui vero ad reliquq in dicta concordia exrpessa in suis plenis robore, et valore permanere volo. Actum ut supra.
Testes sunt Joannes Antonius Llagostera, et Josephus Prats scriptores Barcinonae
Paene me Sebastiaus Prats.