Saga Bacardí
07003
ESCRITURA DE PAGO DE PARTE DE DEUDA DE BRANSÍ, HACIA FRANCISCA RIGALT.


Die XVIIII mensis May anno a Nativitate Domini MDCCXXXXV. Barcinonae.
Ego Francisca Girona, et Rigalt, uxor Joannis Girona auri, et argenti fabri Barcinonae civis, uthaerediiitrix universalis universae haereditatis et honorum omnum quae fuerunt Michaelis Rigalt auri, et argenti fabri Barcinonae civi difuncto patris mei, pro utde mea universali haerentia constat, ejus ultimo, et valido testamento, quod de bonis suis fecit, et firmavit apud Michaelem Cabrer notarium publicum Barcinonae die et anno in illo contentis dicto nomine. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor et in veritate recognosco vobis Rndo. Dri. Salvatori Bransi Presbitero et Benefitiato Sanctae Ecclesiae Barcinonae licet absenti, et notario infrascripto pro vobis recipienti. Quod modo infrascripto dedistis, et solvistis mihi dicto nomine, maeque eodem nomine a vobis habuisse, et recepisse fateor viginti unam libras Barcinones ad complementum illarum nonaginta novem librarum barcinonensum de quibus die secunda Juny millessimi septingentessimo octavo firmavit quaddam chirographum, sive vale, in favorem dicti difuncto patris mei, quod chirographum de praesenti non inventur et tantumado inventur notatum per dictum Rigalt in suo libro computorum, et meo constat quod dictus Alexius Bransi, ad epnum computum dictae quantitatis exsolvit doversis solutionibus quinquaginta novem libras, et sex decim solidos, cum de residua quantitate facio dicto nomine vobis condonationem. Modus vero solutionis dictarum viginti unius librarum barcinonum, talis fuit et est, quoniam illas a vobis habui, et recepi in pecunia numerata realiter et de facto in notary et testium infra scriptorum praesentia, in testimonium praemossorumm nedum praesentem vobis facio dicto nomine apocham de soluto verum, etiam cancello, et anullo ditum chirogrphum sive vale, et casu quo reperiatur illud vobis tradam, et liberabo. Actum tu supra.
Testes sunt Hieronymus Alemany juvenis auri et argenti faber Barcinonae, degens, et Rndus. P. Jacobs Salvi praesbiter congregationis Sancti Philippi Neri praesentis civitatis.
Paenes me Joannes Baptista Plana et Circuns.