Saga Bacardí
07033
ESCRITURA DE PAGO DE CENSOS ATRASADOS POR VENTA EN ENCANTE DE PROPIEDAD DE DE CORBERA, POR FRANCISCA DE GIRONA Y RIGALT.


Die Lunae IIII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Joannes Girona auri, et argenti faber civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor et in veritate recognosco vobis, Franciscae Girona, et Rigalt uxori meae praesenti. Quod illam emptionem perpetua quam tanquam plus dans, et offerents in encantu publico tabba mediante, et curritore interveniente, feci a manumissoribus, et executoribus testamenti seu ultimae voluntatis Magnifici Pauli Corbera, et de Palau civis honorati Barcinonae, die vero sui obitus in Parochia Sancti Petri de Premiá diaecesis Barcinonae populati, pretio bis mille, et centum libraru barcinonensiu ex quibus deduitis centum libris per me lucratis de praemys, reemanserunt solvendae bis millae librae, de quatuir pertys terrae partim campae, partim prativae, et partim hermae insimul tinenty diae viginti modiatarum parum plus, vel minis, una cu, quadam domo in secunda earum constructa, et aedificata, franchis in alodio, sitis in termino Parochiae Sancti Adriani de Besos dictae diaecesis, large designatis, et confrontatis in instro dictae emptionis recepto paenes Soctoru Felicem Avellá notarium publicum de número Barcinonae die decima mensis Septembris anni proxime elapsi, millessimi septingentessimi quadragessimi octavi. Dictam inquam emptionem recera faci pro vobis, et nomine, et ad opus vestri et vestro, et non ad opus meum, licet instru dictae emptionis mihi soli dirigatur, et sub meo nomine sit conceptu et de vobis, nec de veritate hinoi in eodem nulla mentio fiat, quae omnia vera esse fateor medio juramento infrascripto. Idcirco volens vobis super his bonam apnoscere fidem, quae in ómnibus est praeferinda, renunciadaque exceptioni rei ita non esse, et sic in veritate non consistere doloque malo, et actioni insgactum, omnique aly juri his obcianti, per me, et meos heredes, et successores quoscumque, do, cedo, et mando, ac etiam transfero, et transporto vobis dictae uxori, mea, et vestri, et quibus volueritis perpetuo omnia jura, connesquae actiones mihi competentia, et competentes in praedictis Domo, et petys terrae, ac in dicto emptionis instro, ex inscriptione, seu intitulatione nominis mei in eadem emptione, Has itaque recognitionem, et bonae fidei agnitione, ac cessionem facio sicut melius dici potest, et intelligi cum pacty tamen, et conditionibus infris, videlicet. Quod vos dicta uxor mea habeatis tenere, et servare omnia contenta, et expraessa in tabba quae mihi tradita fuit, in instro dictae emptionis continuata, et nihilominus exsolvere habeatis pensionis illius censualis prety bis mille libraru, et pensionis centum librar, quod annuatim die decima octava Septembris facio, et presto Rndae. Priorissae, et Conventui Monialium Sanctae mariae Magdalenae ordinis Divi Augustini hujus civitatis vigore venditionis, et originalis dicti censualis creationis per me illis factae, et firmatae ad solvendum pretyum jam dictae emptionis cum speciali obligatione, et hypotheca dictarum domus, et petia terrae, instro recepto paenes Doctoru Bonaventura Gali notarium publicum de numero Barcinonae die decima octava mensis Septembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi, obligationesque illius meliorare, prout per me promissum fuit in calce praecalendati censualis instri, nec non etiam ab omni eo, adquod vigore dictae per me factae emptiionis, et praecalendati censualis per me creati, tentus sim seu quomodolibit obligatus, me, et meos bonaque mea et meorum indemnes, et indemnia servare, et relevare habeatis, et teneamini. Et cum dictis pactis, et conditionibus, et non sine eis presentem vobis facio, et firmo recognitionem, et bonae fidei agnitione, juriumque, et actionu cessionem, et transportationem. Quibus juribus, et actionibus cessis possitis, et valeatis vos, et vestri praedictas domum, et petias terrae cum juribus, et pertinentys suis universis tenere, et possidere, tuerique et defendere contra cunctos, et alias uti, agere, et experiri in judicio, et extra, et alia facere, quae facere poteram ante humoi recognitionem, et bonae fidei agnitionem, ac cessione. Ego enim ponendo vos, et vestros in locum, et jus meum facio, et constituo vos, et eos in hjis Dominos et procuratores ut in rem vestram propram ad faciendum de praedictis vestrae libitu voluntatis. Insuper convenio, et promitto presente recognitionem, et bonae fidei agnitionem ac cessionem, omniaque alia, et singula supradicta semper habere rata, grata valida, atque firma, et in nullo contrafacere, vel venire jure aliquo, causa, vel etiam tatione. Ad haec ego dicta Fracisco Girona et Rigalt his praesens, laudans praedicta omnia, et singula, acceptansque a vobis dicto Joanni Girona viro meo himoi recognitione,, et bonae fidei agnitionem, ac cessionem per vos mihi de praedictis supra factam cum pactis, et conditionibus praedictis, quibus expraesse consentio. Gratis, et ex mea certa scientia convenio, et bona fide promitto vobis, et vestris, quod ego, et mei tenebimus, et servabimus omnia contenta, et expressa ul tabbla continuata in insto dictae emptionis, et nihil omninus exsolemus pensiones memorati censualis, illudque meliorabimus prout per vos promissu extitit in calce illius, et alias sexvabimus, et relevabimus vos, et vestros bonaque vestra,e t vestrorum indemnes, et indemnia ab omni eo, ad quod vigore dictoru emptoris, et creationis censualis isntro obnoxius, et obligatus estis, ita et taliter, quod si ratione praedictoru aliquid solveritis, seu damnum aliquod, expensas, aut interesse sustinueritis, tali casu reficiemus, et emendabimus vobis, et vestris totum id quidquid, et quantum fuerit incontinent cum legitime constiterit. Et praedicta omnia et siugula attendere, et complere promitto sine aloqua dilatione, et compensatione, cumquae salario procuratoris vestri, et vestro pro qualibet die intus presentem civitateim Barcinonae XS et extra XXS ultra quos promitto solvere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos, et eos facienda, et sustinenda pro praedictis. Super quibus credatur verbo, aut solo juramento ad quo deferri debeat. Et pro praemissis omnibus, et singulis attendendis, et complendis obligo vobis, et bestris, specialiterque, et expraesse hypotheco, et impignoro supradictas domum, et petias terrae. Et promitto ex causa hujus spetialis obligationis tradere vobis, et vestris possessionem corporalem, seu quasi de praedictis, et in ea facere vos, et eos existere potiores, vel vos, aut illi possitis ipsam possessionem propria authoritate apprehendere, et reetinere cum cuausula constituti, cessioneque, et mandato omnium jurium, et actionum mihi in praedictis specialiter obligatis cumpetentium, et competere debentium quoquomodo. Quibus juribus, et actionibus possitis uti in juditio, et extra, et quivis casu vobis opportuno, ponendo, et constituendo circa praemissa vos, et vestros in locum, et jus meum, cumque facultate, quam de presenti vobis, e vestris ex pacto trobuo vendendi, vel aliter alinandi, in encantu publico, vel extra, et prouae vobis cidelitur in casu contrafactionis presentorum, et instra venditionuis, vel alteriu alienationis firmandi cum clausulis extractionis dominy traditionis possessionis, cessionis jurium, evictione quoque, et bonoru, et jurium meoru obligatione, legum renunciantione, alys quae clalsulis utilibus, et in comtractu vendtonis, juxta ejus naturam requisitis, et continuari solitis, et pretium inde resultandum recipiendi, et de eo apochas, et alias opportunas scripturas conficiendi, et dedicto pretio vobis saatisfieri possitis in quanti tatibus vobis debitis, et si aliquia supererit, mihi illud restituere teneamini, si vero de fuerit, de alys bonis meis promitto facere debitum complementum. Et generaliter sine praejudicio, dictae spetialis obligationis, sed et addendo, obligo vobis et vestris omnia, et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia habita, et habenda, verun tans legu dicenti, quod prius transeundum, sit per specialiter, quae per generaliter oblitgata, et aly dicenti, quod quandiu potest creaditor de speciali hipotheca sibi satisfacere manus ad alia non extendat, nec non quibusvis legibus, juribus, aupelys, et beneficys mihi circa haec quoquomodo juvantibus, foroquae meo proprio, submiten me et bina mea perillustrus Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cijusvis officialis, et tribunalis secularis tantu cu facúltate variandi judicium et facio et firmo scripturam terty, sub paene terty in libris tertioru curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis, et superioris secularis, ut praefertur, obligans proinde omnia, et singula bona, et jura mea praedicta tantum mobiliae, et immobilia presentia, et futura, volens quod per dictam terty scripturam huic instro vel e converso nullum fiat praejudicium, novatio, seu derogatio ullo modo, imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus, t obligationibus, seu illa ex eix quam malueritis. Et ut praedicta omnia, et singula majori gaudeant firmitate non vi, nec delo sed sponte juramus nos ambo in animas nostras ad Dominum Deum, et ejus Sancta quatuor Evangelia manibus nostris corporaliter tacta, rpaedicta attendere, et complere, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa, hac igitur omnia, et singula prout supra sunt promissa, facimus, paciscimur et promttimus unus videlicet un alteri, et ambo notario infro ut publicae personae, pro quibus intersit recipienti, et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Emmanuel Traval, et Josephus Simon juvenes aurifices Barcinone degentes.
Paenes me Sebastianus Prats notarium.