Saga Bacardí
07035
ESCRITURA DE CESIÓN DE TIERRAS POR 45 AÑOS EN LA VERNEDA, POR ENTIERRO DE HUMET, HACIA FRANCISCA DE GIRONA Y RIGALT.


Die Veneris XXII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Domino Josephus Berenguer Pbr. In Parochiali Ecclesia Beatae Mariae de Pinu, presentis civitatis Barcinonae Beneficiatus uti procurator funeris Rndi, Rectoris, et Comunitatis Pbro. Dictae Ecclesiae, prout de mea procuratione constat instro receptor paenes Doctoru Joannem Olzina et Cabañas notarium publicum de número Barcinonae die decima septima Marty anno millessimi septingentessimi quadragessimi sexti. Dicto nomine. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Franciscae Girona et Rigalt uxori Joannis Girona auri, et argenti fabri civis Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti., Quod pro Domino Josepho de Cortada, Domina Theresia de Senjust, conjugibus, Domino Antonio de Amat, et Domina Maria Theresia de Cortada conjugibus, et vigore facultatis per illos vobis attributae cum inferius calendato venditioni instro, ac ex illis septingentum libris, quae sunt pretium venditionis per dictos Nobilis conjuges vobis et vestris perpetuo factae, et firmatae de binis petys terrae unitis, sitis in Parochia Sancti Adriani de Basos in loco vulgo dicto “La Verneda” large designatis, et confrontatis in instro dictae venditionis recepto paenes notarium infrum die vigesima currentis mensis Augusti, modoque infro, ac sub pacto cessionis inferius continuandae, solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi centum libras barcinoneses, et sunt pro fuere Elisabethis Humet, quae famulata fuit cum dicta Domina Theresia de Senjust per spatium quadraginta trium annorum, et sepulta fuit in dicta Parochiali Ecclesia, ac pro caeteris juribus funeris, et sepulturae ejusdem, et pro charitate missarum pro requie ejus animae celebrataru, prout de praedictis apparet ex computo per me facto, notario infro tradito, hic inserto, quod est tenoris sequentis.
Gastos se han fet per la funeraria de la difunta Isabel Humet
Primo: Per la sepultura……………………………………………………………32Ll 18S 8D.
Item: A la Misericordia………………………………………………………………1Ll 10S.
Item: Al Candeler………………………………………………………………………13Ll 16S 3D.
Item: Per lo habit de Sant Francesch…………………………………………………5Ll.
Item: Per la caxa………………………………………………………………………..3Ll 7S 4D.
Item: Per lo seyal de cobrir la caxa………………………………………………….3Ll 19S 9D.
Item: Per una butlla, y espardeñas……………………………………………………….10S.
Item: Per un aniversari de Sant Francesch…………………………………………2Ll.
Item: Per un aniversari als Dolors…………………………………………………..1Ll 10S.
Item: Per 118 missas…………………………………………………………………35Ll 8S.

Modus vero solutionis dictas centum libraru talis fuit et est quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse Confiteor in pecunia numerate realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae diem receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissoru, salva tamen cesione infra presentem facio dicta nomine vobis apocham de soluto. Nec non ex pacto inter vos et me ante hanc firmam, inito sine tamen evictione, et aliquali obligatione, do, cedo, et mando vobis, et vestris omnia jura, et dictus cujusvis speciei sint mihi dicto nomine competentes ratione dicti crediti erga dictos Noviles conjuges et corum bona, et quae quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis praedicta per vos empta tueri, et defenderé contra cunctos et alias eis uti, et agere quovis casu vobis, et vestris a jure opportuna omni meliori modo. Ego enim ponendo vos, et vestros in locum, et jus meum facio, et substituo vos, et vestros inhis Dominos, et procuratores ad praedicta omni exequenda, prout ego ante dictam solutionem, et cessione jurium facere poseram. Insuper promitto jam dicto nomine contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratione. Actum ut supra.
Testes sunt Hieronimus Cabañes et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Paene me Sebastianum Prats notarium.