Saga Bacardí
07039
ESCRITURA DE CENSO SOBRE TIERRAS HACIA ROSÉS POR FRANCISCA RIGALT.


Die VIII mensis May MDCCL Barcinonae.
In Dei nomine, noverint universi. Quod ego Francisca Girona et Rigalt uxor Joannis Girona aurificis barcinonae civis, Agens haec de voluntate et concensu dicti viri mei inferius concentientis. Attendens et considerans me instro recepto apud Michaelem Cabrer notario publico Barcinonae vigesima secunda die mensis May millessima septingentessimo quadragessimo stabilisse et in emphiteosim dedisse et concessisse vobis infro Joanni Rosés agrae Parrochiae et termini Sancti Cipriani de Tiana, et vestris ac quibus volueritis perpetuo petias terrae larg inferius designandas ad censu sexdecim libras et octo solidos, ab omni correspontione franchas, in nuda tamen perceptiones, annuatim unica solutione die seu faesto Beatae mariae mensis Marty solvenda, et ad intrata unius paris pullo.
Attendens etiam et considerans cu dicto et suprachalendato stabilimenti instro dedisse et concessisse vobis jam dicto Joanni Rosés et vestris licentia facultate et potestate totu dicto censu presenta sexdecim librar, et octo soluidor duabus aequilibus luhitioni luendi, quitandi, et redimendi ad ratione solidi pro libra promisse, vobis quod in continenti facta dicta luhitione facerem et firmarem vobis vel vestris venditione et absolutione de dictis sex decim libris et octo solidos seu parte ear luitu, et quia vos dictus et infrus Joannes Rosés uti volendo dictis licentia et facultate, luendi quitandi et redimendi supraddicto censu dicta sexdecem libras et octo solidos prout vobis licitu est obtulistis mihi daturu in pecunia numerata realiter et de facto in notario et testiu infro presentia centu sexaginta quatuor libras barcinoneses pr luitione et quitatione octo libras et quatuor solidos ex jam dito censi. Qua propter mihi verbo requisivistis qua de ipsis octo libris et quatuor solidis hujus modi vobis facerem et firmarem venditione et absolutione, ideo volens requisitioni vestrae tamqua justae, ac rationi consonae annuare. Gratis et ex mea certa scientia. Per me et meos haeredes ac successores quoscumque vendo, absolvo, diffinio et remito atque relaxo vobis dicto Joanni Rosés his presente et vestris, ac quibus volueritis perpetuo dictas octo libras et quatuor solidos in annua pentione ex et de supraeidto annuo censu pentionis sexdecim libras et octo solidos quaem innuda tamen perceptione dicta, die seu faesto Beatae Mariae mensis Martis, recipio et recipere debeo, mihique facitis et praestatis.
Primo. Pro tota illa petia terrae herma tinentiae trium modiatas paru pls vel minus, quam titulo supra chelendati stabilimenti habetis et possidetis in Parrochia et termino Beata Maria de Bitulona dio Barcinonae, ac in loco dicto Llefiá. Quae terminatur ab oriente partim in honore D. Petri Mena, qui fuit Dti. Josephi Ignasy Vidal mercatoris et notario publico Barcinonae, et partim in honore Illustris D. Josephi Antony de Ribi et Boxadors Marchionis de Rubí; a medidie partim in honore Josephi Canals agrae dictae Parrochiae de Bitulona, et partim in honore Hospitalis Generalis Sancta Crucis presentis civitatis; ab occidente partim cu petia terrae inferius designanda, quae fuit coheredum Francisci Gener cerary Barcinonae civis, et partim in honore Dominae Mariae de Linás et Riber viduae et a cirtio partim in honore dictae Dominae Mariae de Llinas, et partim in honore Andreae Banus agrae Parrochjiae Sanctae Columbae de Granamet ejusdem diag. Barcinonae. Et terminatur dita petia terra (unacu alia petia terrae partim campa, partim de vinea plantata et partim herma tinentiae novem modiatar, parum plus vel mini per me ibidem pocessa) per Praepossitura mensis May Canonicae Barcinonae et suis dominio ejusdem Praepositura ad censu dua, librar et duoru solido, anno quolibet die seu faesto Sanctae Crucis mensis May solvenda, quam censu ego et mei exsolvere tenemus absquae dampno et missione vostri et vestro. Sed nihilominus totus dictus census est et esse debet salvus et securus dictae praepositurae, tam super dicta petia terrae per vos possessaq ua super dicta, alia petia terrae paenes me, remanente. Et est sciendu quod olim praedicta binae petiae terrae teneri solibant per Benedictu Gafont paratore pannor lanae Barcinonae cive ad censu quadraginta solidor, annuatim ceto termino solvendo, sed posstea ditus annuus census fuit venditus, absolutus diffinitus et remissus per Paulu Gafont ollariu Barcinonae civem utfiliu et haeredem universale dciti Beneri Petro Corominas mercatori droguerio Barcinonae civi possessori dicta bina petia terrae, pro utde dicta venditione et absolutione constat instro publico in pergameneo exarato, acto Barcinonae sub diversis chalendarys quo primu fuit die vigesima prima January anni millesimi quingentessimi sexagessimi terty, non tamen clauso, sed recepto (utasseritur) paenes D. Jacobu de Encontra difuncto notario publico Barcinonae.
Item. Et deniquae. Pro tota illa alia petia terrae boscosa antea vero de vinea plantata continente in se una modiata et media terrae paru plus vel minus, quam titulo praechalendati stailimenti habetis et possidetis in dicta Parrohia Beata Maria de Bitulona, ac in loco vocato “Puigfret, olim vero Sacosteta”. Quae tenetur per infirmaria Sancti Petri de Gasserras, et per Rndum, Rndu Recore Collegy Societatis Jesu utinfirmariu presentum et sub dominio e alodio dictae infirmariae cui collegio aucte Apostolica unita et agregata est ad censu sex cortano frumenti boni et receptibilis anno quolibet in faetto Sancto Petri et Faelicis mensis Augusti. E exolvenda terminatur ab oriente partim cu petia terrae supradesignaae quae fuit D. Mathiae Crespo, et partim in honore Hospitalis Generalis Sanctae Crucis hujus civitatis; a medidie et a occidente in honore Petri Llobateras agrae Parrochiae Sancti Adriani de Besós; et a cirtio partim in honore dicti Hospitalis Generalis et parti in honor haeredum seu successori D. Ludovici Soler Barcinone populati. Et est sciendu quod dictae binae betiae terrae superius designatae nunc sunt unitae et insimil tinentiae quatuor modietar et trud quata. Has itquo venditionem absolutione, diffinitione et remissione aque relaxatione facio sicut maelius dici potest intelligi extrahendo presenta a jure dominio et posse mei et meo, eademquae in vestru vestrorum sui dominiu et posse mitto et tranfero irrevocabiliter et pleno jure ad habendu et perpetuo possidendu ac inde vestras voluntates faciendu absquae contradictione aliqua mei et meo. Ita quod vos et vestri a caetero habeatis et possideatis presentas petias terrae per vos possessa et per meu suprachalendato stabilimenti instro vobis stabilita cu juribus et pertinentys ea per me et meos tantum modo ad censu octo libra et quatuor solido in presenta die sue faesto Beatae Mariae mensis Marty, solvenda, cadat et cesseta caetero annua prestatio dicta, octo libra et quatuor solidoru quas vobis et vestris vendo absolvo diffinio et remito, conveniens et bona fide promittens vobis et vestris in presentis petys terrae successoribus quod dictas octo libras et quatuor solidors per me vobis vel vestris ego nec mei non petemus, nec pro inde vos vel vestros in presentis desuper expressis successores ullm faciam proponam, nec inferenti consentiam actione aliqua questione petitione vel demandam ratione et ocasione presenta, octo libras et quatuor solidos quas vobis vendo et absolvo. Ego enim super presentis et super omni jure mita et meis scilentiu sempiternu impono, omnique agendi viam abdicando, faciens de eis vobis et vestris boni et perpetuu fine, pactum firmssimu de ulterius aliquid amplius non petendo et de non agendo solempni stipulatione vallat, et roborat in mani et posse notario infri. Praeterea ex causa presenti et alia omni meliori modo cedo et mando, ac etiam transfero vobis et vestris omnia jura et actiones quascumque cujusvis spetiei sint mihi competentes in presentis quae vobis vendo et absolvo contra quascumque personas bona et res ratione et ocasione eorundem, Quibus juribus et actionibus cessis possitis vos et vestris uti agere et experiri in juditio et extra, et cuncta alia facere quae ante homodo venditione et abseolutione ac jurium cessione facere poteram. Ego enim ponendo vos et vestros in locu et jus meu facio et constituo vos et eso in his Dominos et procuratores ad faciendu inde vestrae libitu voluntatis. Salvis tamen semper in super presentis duabus retys terrae dicto meo censu dicta octo libras et quatuor solido, mihi remanentiu annuatim in praelibato die sive faesto Beatae Mariae mensis Marty solvenda et salbis etiam semper tam in et super presentis, quam in et super dicto meo censi. Censu jure, dominio firma et fathica triginta dieru ac alio quolibet jure dicto resepctive domino scilicet cujuslibet ipso in suo alodio et proprietate resepective, et salvo inquam laudimio inde pro presentis solvere competenti. Praetium vero presento quae vobis vendo absolvo diffinio et remitto atque relaxo est centu sexaginta quatuor libras barcinoneses. Et ideo renintiando exceptioni dicti praety sic nopn conventi, et legi qua deceptis ultra dimidiu justi praety sulvennit. Dono scienter et gratis remito vobis et vestris si quid presenta quae vobis vendo et absolvo plus modo valent vel abinde valebunt praetio antedicto. Insuper convenio et bona fide promito presenta quae vobis vendo et absolvo facere vos et vestros habere tenere et perpetuo possidere contra cunctos, tenerique vobis et vestris deferma et legali evictione, ac legitima deffentione presenti semper et in omni ac quocumquae tempore et casu cogitato et incogitato quomodocumque et qualitercumque tam in jure quam in facto eveniente et contingente et de restitutione omniu missionu, sumptuu dampno, et interesse quae inde pro presentis forçan sustinueritis, super quibus credatur vobis et vestris estro et eo plano et simplici verbo vel solo juramento, ud quod fefferri debeat. Et pro his complendis obligo vobis et vestris omnia et singula bona et jura mea mobilia et immobilia -------habita et habenda, etiam quo vismodo et a jure privillegiata. Renuntians certiorata tamen pribis per notario infru benefitio Valleani S.C.In favorem mulieru introducto, et aucthenticae in favorem mulieru introducto, et aucthenticae in incipienti si qui muller posita ad Valleyanu omnique alis legi et juri his obvviantibus qua vismodo et legi generalem renuntiatione prohibenti, et utpresentia omnia majori gaudeant firmitate non vi nec dolo sed sponte juro in anima tate non vi nec dolo sed sponte juro in anima mea ad Dominu Deu et ejus Sancta quatuor Evangelia manibus meis corporaliter tacta presenta attendere et complere ac in nullo contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Haec igit anoma pro utsiperius continentur facio pasciscor et promito vobis, nec non notario infro utpucligae personae pro omnibus quibus intersit recipienti et stipulati. Ad haec ego dictus Joannes Girona vir dictae Franciscae presentis per ea suprafactis, tamquam de meis concensu et voluntate actis concentio. Actu utsupra.
Testes firmae dictae Franciscae Gornoa et Rigalt sunt Rndus. Dr. Jacobus Salvi Pbr. Ccongregationis oratory Sancti Philipi Neri presentis civitatis, et Josephus Mestres lignaris Barcinonae civis.
Testes vero firmae dicti Joannis Girona qui concentit.
Paenes me Joannes Planas et Circuns notarium.
Item: Alio instro ego dicta Francisca Girona et Rigalt venditrix supra nominata firmo apocham vobis dicto Joannis Rosses emptori praerelato his presenti de dictis centu sexaginta quatuor lbiris Barcinonibus quae sunt praetiu praecedentis venditionis et absolutionis. Habitis et receptis in pecunia numerata realiter et de facto in notario et testiu infro presentia, In cujus rei testimoniu hanc facio vobis apocham de soluto.
Actum utsupra.
Testes sunt praediti respective.