Saga Bacardí
07043
ESCRITURA DE CENSO SOBRE CASA EN CALLE ARGENTER, HACIA CONDAMINA, POR FRANCISCA DE GIRONA Y RIGALT.


Die Domenica Prima mensis Novembris anno a Nativitate Domini MDCCL.
In Dei nomine noverint universo. Quod nos Joannes Girona auri, et argenti faber civis Barcinonae, et Francisca Girona et Rigalt conjuges. Ad bene videlicet meliorandum et in aliquo non deteriorandum, sed ad habendum, tenendum, omniquae tempore perpetuo, at quae padifice possidendum. Gratis, et ex nostra certa scientia, per nos, et nostros heredes, et successores quoscumque, stabilimus, et in emphyteosum damus, et concedimus vobis Francisco Condamina juvenis magistro domorum civi Barcinonae presenti, et inferius acceptanti, et vestris, seu quibus volueritis perpetuo, vestris tamen constimilibus, et vestro totas illas domos, sive hispitium cum introitibus, exitibus, juribus, et pertinentys suis universis, quas seu quod titulo venditionis vi, et districtu audientiae civilis Sancti officy inquisitionis presentis Cathaloniae principatus nobis tanquam plus dantibus, et offerentibus in publica subhastatione et nostris perpetuo factae, et firmatae per Domono Josephum Medina osstiaium Camerae dictae Inquisitionis, et eo nomine merum exequutorem ad praemissa electum, ob renitentiam Petri Bonifaci magistri Domorum civis Barcinonae, et Mariae Bonifaci, et Gregori conjugum, instro recepto paenes Magnificum Josephum Pla V.J.D. et dictae audientiae civilis secretarium die sexta mensis February currentis anni millessimi septingentessimi quinquagessimi, habimus, et possidemus in presenti civitate Barcinonae in vico vilgariter nuncupato den Argenter, per quum tenditur a vico ante Capellam Sancti Laurenty in pariete afixam. Et tenentur dictae domus per heredes, seu successores Joanis Francisci Ferrer mercatoris civis Barcinonae ad censum sexdecim librarum singulis annis perpetuo solvendaru in duobus terminis, pro mediate scilicet die decima sexta February et pro altera medietate die decima sexta Augusti Qui praedicta tenent per heredes, seu successores Venerables Petri Palou difuncto chirurgi civis Barcinonae, succedentes in his certis titulis Francisco de Roviralta sutori civi Barcinonae ad censu quatuor morabatinor, et medy ad ratione nove solidu pro quolibet marabatino annuatim solvendoru, in festo Sancti Petri Puellarum Barcinonae, et sub dominio, et alodio ejusdem ad censum unius norabatini, et medy annoquae liber solven in festo Beatae Mariae Magdalenae, quem censu solvere tenetur possessor dictarum Domorum, memorato Monasterio, sine damno, et missione heredum et successorum dicti Joannis Francisci Ferrer vigore pacti adjecti me stabilimenti instro de praedictis domibus facti per cundem Joannem Franciscum Ferrer, dominido Gregori Heteromalli textori Barcinonae civi instro recepto paenes Doctoru Petrum Martyrem Llunell notarium publicum Barcinonae die decima sexta mensis January anni millessimi sexcentessimi, septuagesimi terty. Et est sciendum, quod dicti heredes, seu successores veners Petri Palou praedicta ceneri solebant, in dominatione media per heredes seu successores Veners Simeonis de Podio difuncto civis Barcinone ad censu unius morabatini, et medy anno quolibet solven in festo Beatae Mariae Magdalenae, sed praedicta dominatio media extiner fuit, et mamorato alodiali, et directo dominio Monastery Sancti Petri Puelloru Barcinonae consolidata ex emptione inde facta per Venerabilum Francinam Pascala monialem ejusdem Monastery (cui ictum Monasterium, ex juris dispositione succedere dictur a Venerabiler Guillermo Gerona curatore per Regiam curiam assignato bonis jam dicti Simeonis de Podio, prout de dicta venditione constat instro acto Barcinone die vigessima séptima mensis Aprilis anni millessimo quadringentesimi trigessimi noni, recepto, et testificato per Doctoru Guillermum Jordá audientia Regia notarium publicum Barcinonae. Et terminabatur olim dictae domus ab oriente cum dicto vico den Argenter; a medirie in honore Josephi Goget paratoris pannor lanae civis Barcinonae, qui olim fuit den Marturia, et olim den Puigsech mercatoris; ab occidente in honore Mariannae Jaumató viduae Raymundi Jaumató heteromalli textori Barcinonae civis, qui olim fuit den Pugsech, et olim den Casadevall, et antea Arnaldi Davesa olitoris; et a cirtio partim in tenedone Joannis Parera textoris lini, et partim in tenedone Joannis Francisci Ferrer. Nunc vero terminatur ab oriente cum dicto vico den Argenter; a meridie in honore Josephi Ferrer, lanionis; ab occidente in honore Josephi Mora juvenis magistri domorum; et a cirtio in honore Joannis Tasá textoris lanae civium Barcinonae. Hoc ita que stabilimentum facimus sicut melius dici potest, et intelligi, sub tali tamen pacto, forma, lege, et conditione quod praedicta melioritis, et in aliquot non deterioretis, quod que pro censi pretor et omnium melioramentor per vos, et vestros in praedictis faciendorum detis, solvates, faciatis, et praestetis, ac dare, solver, facere, et praestare habeatis, et teneamini, nobis, et nostris in his successoribus, viginti sex libras terdedim solidos, et sex denarius barcinoneses anno quolibet solvendas in duobus anni terminis, pro medietate scolicet die prima mensis May, et pro altera medietate die prima mensis Novembris, incipiatisque primam nobis facere solution die prima mensis May anni proxime venture millessimi septingentessimi quinquagesimi primo, secundam vero die prima mensis Novembris ejusdem anni, et sic deinde annuatim in consimilibus terminis, sive diebus. In his autem non faciatis, neque proclametis alium Domonui seu Dominos, nisi tantum nos, et nostros in his successors, caeteros que Dominos supra nominatos liceat tamen vobis, et vestries post die triginta ex quo in nos, et nostros, et post alios dies triginta ex quo in alios respective dominos desuper annotatos faticati fueritis, praedicta quae vobis stabilimus, vendere, stabilire, permutare, aut aliter alienare vestries tamen con similibus, et vestro. Salvis tamen semper in, et super praedictis, quae vobis stabilimus censu, jure, dominio, firma, fatica triginta dieru, et alio quolibet jure nostril, et nostru in his successorum, qui census (ut praedictur) est viginti sex librarum terdecim solidoru, et sex denarioru, annuatim in praecontentis binis terminis solvendorum, et salvis etiam semper tam in, et super praedictis, quae vobis stabilimus, quam in, et super dicto nostro censu noviter imposito, censibus, et alys juribus dominicalibus Dominor sursum expraessorum singular singulis referendo ut superius est expraessum, Et salvo inquam laudimio inde pro praedictis solver competent. Quod laudimiu est secundum pronunciationem arbotralem Domini Regis, et Vener Episcopi Valentini super hoc latam septima pars totius pretty, quod revera emplyteotae immediate dabitur pro venditione, vel alia alienation de qua laudimium recipe consuevit, quae per cum fiet, et tertia pars septime partis totius pretty, quod revera empthyteotae mediato dabitur pro venditione, vel alia alenatione, de qua laudimium recipe consuevit, quae pereum fiest et non ultra, et de stabilimento quarta parae ejus quantitatis, quae emphyteutae stabilienti debitur pro instra ubi nullus est mediates, et quarta pars quartae partis ubi snt emphyteotae medy unus, vel plures post immediatum. Instrata vero prta. Quae vobis stabilimus est unu par pullorum bonorum, et receptibulium, quos a vobis habuisse, et recepisse fatemur per realem, et effectivam traditione ad nostras omnimodas volunttes. Et ideo renuntiando exceptioni cujus, et intratae sic non cinvent et legi qua deceptis ultra dimidium, et exceptioni de dolo, et action en factumrrique non traditae, seu non receptae omnique aly juri his obvianti, donamus, et remittimus vobis et vestries cu presenti si quid praedicta plus modo valent, vela b inde valebint censu, et instrata praedictis, Insuper convenimus, et bona fide promittimus praedicta quae vobis stabilimus, et in emphyteosim damus et concedimus, simul cum omnibs melioramentis, et augmentis, quae in cisdem vos, et vestros fecerity, facere vos, et vestros habere, tenere, et possidere perpetuo contra cunctos, tenerique semper de firma, et legali evictionis, ac legitima defensione pror, semper et in omni casu, et evirtu cogitato, et incogitato quomodocumque, et qualitercumque evenienti, et contingenti tam de jure quam de facto, et de restitutione omnium missionum, damnoru, et interesse, quae inde pro praedictis sustinueritis, super quibus credatur vobis, et vestris vestro, et corum plano, et simplici verbo, vel solo juramento, ad quo deferimus ex pacto nullo alio probationum genere requisito. Et pro his complendis, et firmiter attendendis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona nostra mobilia, et immobilia ubique habita, et habenda, juraque, et actines nostras quascumque, renunciantes legi dicenti delationem juramenti ante jui praestationem pose revocari, et non valere omnique aly juri rationi, et consuetudini his obviantibus quas modo, et legi generalem prohibenti renunciationem qen praecedat, vel subsequatur speciales. Ad haec ego dictus Franciscus Condaminas adquisitor praefatus his presenti laudans praedicta omnia, et singula acceptansque a vobis dictis Joanne Girona, et Francisca Girona et Rigalt conjugibus himou stabilimentum per vos mihi, suprefactum. Gratis, et ex mea certa scientia convenio et promitto vobis, et vestris, quod praedicta per vos mihi supra stabilita meliorabo, et in aliquo non deteriorabo quodqua pro vensi praedictorum, et omnium mediramenty per me,. Et meos in eisdem faciendoru, dabo, solvam facia et praestabo, meique in his successroes dabunt, solbent facient, et praestabunt vobis, et vestris dictas viginti sex libras terdecim solidos, et sex denarios annuatim inpraecontentis binis terminis promediatate scilicet die prima mensis May, et pro altera medietate die prima mensis Novembris, incipiamque primam vobis facere solutionem die prima mensis May anni proxime venturi millessimi septingentessimi quinquagesimi primi, secundam vero die prima mensis Novembris, ejusdem anni, et sic deinde annuatim in consumilibus terminis, sive diebs, omniaque alia, et singula, quae per me humoi, stabilimenti vigore attendenda, et conplenda erunt, attenda,, et comlebo sine aliqua dilatione, et compensatione, cumque salario procuratoris vestri et vestror pro qualibet die intus presente, civitatem Barcinonae XS et extra XXS, ultra quos promitto solvere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos, et eos facienda, et sustinenda pro praedictis, super quibus credatur vobis, et vestris verbo, atit solo juramento, ad quod deferri deveat. Et pro his complendis, et firmiter attendendis obligo vobis, et vestris, specialiterque, et expraesse hypotheco praedicta per vos mihi supra stabilita, et seu totum jus emphyteoticum mihi in eisdem competens, et adquisitum. Et generaliter sine praejudicio dictae specialis obligationis, imo eidem addendo obligo vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia praesentia, et futura. Renuncians legi dicenti, quod prius transeundum sit per specialiter, qua generaliter obligata, et aly dicenti, quod quamdiu potest creditor de speciali hypotheca sibe satisfacere manis ad alia non extendat, foroque meo proprio, submittens me, et bona mea foro perillustris Domini Praetoris Barcinonae v el alterius cujusvis officialis, et tribunalis secularus tantum cum facúltate variandi judicium, Et est sciendum, quod supradictum censum, et omnia, et singula supradicta scribo, et sub paena terty, solvere promitto vobis, et vestris in libris tertioru curiae dicti Domini Paetoris Barcinonae, vel alterius tribunalis, et superioris secularis ut praefetur obligans proinde vobis, et vestris persona mea et omnia, et singula bona, et juta mea praedicta mobilia et immobilia praesentia, et futura, volens, quod per dicta terty scripturam huic instro, vel e converso nullu fiat praejudicium, novatio, seu derogatio ullo modo, imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis, quam ,añueritis. Et quia diez presentes est dominica, et feriata, hac de causa constituo procuratores meos omnes notarios et scribas juratos dictae curoae actuales, et futuros, insolidum ad firmandum dictam scriptura terty, cum obligationibus, rpaecontentis, et juxta curiae stylum promittoque habere ratum quidquid per eos actum fuerit, et ut praedicta omnia, et singula majori gaudeant firmitate non vi, nec dolo sed sponte juramus nos omnes superius nominati stabilientes scilicet, et adquisitor in animas nostras ad Dominu Deum, et ejus Sancta quatuor Evangelia in manu, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa. Haec igitur omnia, et singula prout supra sunt promissa facimus, paciscimur, et promittimus nos omnes superius nominati unavidelicet pars nostri alteri ad invicem, nec non notario infro ut publicae personae pro quibus intersit recipienti et stipunalti. Actum ut supra.
Testes sunt Domino Franciscus Sallent Barcinone domiciliatus, et Raphael Fuster sartor cives Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.