Saga Bacardí
07045
ESCRITURA DE PAGO DE PENSIONES ATRASADAS, HACIA DURAN, POR VENTA ENTRE PARENS Y JUAN DE GIRONA.


Die Dominica XX mensis Decembris anni a Nativitate Domini MDCCL.
Ego Antonius Duran et Quatracasas notarius publicus de número Barcinonae uti, procurator Josepha Duran et Quatracasas viduae Doctori Francisci Duran notary publicu Barcinonae matris meae, prout de mea procuratione constat instro recepto panenes Docturus Josephum Cols notarium publicum Barcinonae die duodecima Septembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi quarti. Dicto nomine. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Joanni Girona auri, et argenti fabro civi Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod por Hyacintho Parent agrae Parochiae Sancti Martini de Provintialibus Diocesis, et territory Barcinonae, et vigore facultatis per illum vobis attributae cum inferius calendata venditionis instro, ac ex illis ducentum quinquagiinta libris, quae sunt pretium venditionis per dictum Parent vobis, et vestris perpetuo factae, et firmatae de tota illa petia terrae campae, titnentiae durum modiatarum parum plus, vel minus, sita in parochia Sancti Adriani de Besós juxta Molendinum d ella Verneda large designata et confrontata in instro dictae venditionis recepto paenes notarium infru die sptima currentis mensis Decembris, modo que intru ac sub pacto cessionis inferius continuandae, solvistis mihi dicto nomine et a vobis recepi quadaginta quatuor libras, et sex solidos monetae barcinonae, et sunt ad complementum omnium pensionum debitarum et decursarum usque in presentem annum millessimu septingentessimu quinquagessimum inclusive exillo censu pensionis quatuor libraru, et sexdecim solidorum a respensione francarum, quam annuatim die vigesima nona Octobris, dictis Parens facit, et praestavit dictae Matri, et principali meae, ratione illius petiae terrae de vinae plantatae per dictum Parent possessae in territoro Barcinonae in loco icto Ramias alias Lligalbé, prope viam musneriam, quae ibi est. Modus vero solutionis dictarum quadraginta quatuor librarum, et sex solidorum talis fuit, et est, quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissoru, salvatamen cessione infra, presentem facio dicto nomine vobis apocham de soluto. Nec non expacto inter vos, et me ante han firmam unito, sine vobis, et vestris omnia jura, et actiones cujusvis specicisint dictae matri, et principali meae competentes ratione dicti ejus crediti ergo dictu Ryacinthum Parent, et ejus bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis praedicta per vos empta tueri, et defendere cotnra cunctos, et alis cis uti, et agere quivis casu vobis, et vestris a jure opportuno omni melior modo. Ego enum ponendo vos, et vestros in locum, et jus dictae matris, et principalis meae facio, et substituo, vos, et vestros inhis Dominos et procuratores ad praedictae omnia exequenda prout ego dicto nomine ante dictam solutionem et cessionem jurium facere, poteram insuper promitto jam dicto nomine contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratione- Actum tu supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Josephus Juliá scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.