Saga Bacardí
07052
ESCRITURA DE ENTREGA DINERAL DE SABATER LEGADA A MARIA FRANCISCA DE GIRONA Y RIGALT.


Die Mercuri XXX mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCLII. Barcinone.
Ego Maria Francisca Casanovas et Girona uxor Antony Casanovas dierum monoris civis Barcinonae, agens tamen haec in praesentia, de voluntate, et consentu dicti viri mei inferius consentientis. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Carola Camps viduae Pauli Sabater, et Serra serocordary Barcinonae civis, tanquam curatoribus bonorum pupillae Franciscae Sabater, Serra et Camps, filiae dicto difuncto Paulo Sabater, et Serra, et vobis dictae Franciscae communis, heredisque universalis, com benefitio tamen inventary Paulo Vicenti Sabater et Serra serocordary Barcinonae civis, fratris sui ex parte patris, licet absentibus, et notario infro por vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto in notary, et testium infror presentia, per manus tertiae personae. Solvistis mihi, et a vobis recepi viginti duas libras, et octo solidos monetae barcinonae, et sunt pro similibus, quas dictus Paulus Vincentius Sabater, et Serra cognatus meus, mihi legavit suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Doctoru Michaelem Cabrer difuncto notarium publicum de número Barcinonae die vigessima Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi primi, causis, et rationibus in dicto legato expressis. In cujus rei testimonium convenio, et promitto vobis, quod si bona relicta per dictum Paulum Vincentium Sabater, et Serra tempore mortis suae non sufficerent pro satisfactione memorati legati, et aliarum dispositionum per ipsum factarum in toto, vel in parte, tali casi restituam vobis, seu dictae papillae illud quod restituendum erit ex eodem legato in toto, vel in parte. Et praedicta complere promitto sine aliqua dilatione, compensatione, cumque restitutione, omnium missionum suptuum, expensarum, et damnorum, pro praedictis, faciendorum, et sustinendorum, super quibus credatur verbo, aut solo juramento, ad quod deferri deveat. Et ut de praedictis vobis, et vestris tutius cautum sit, dono vobis in fidejissorium et principalem solutorem principaliterque tentum et obligatu datum Antonium Casanovas dierum monorem virum meum, inferius aceptante, qui una medum et sine me, ac simul, et insolidum presente et infris firmiter teneatur. Ad haec ego dictus Antonius Casanovas fidejussor praefatus laudans praedicta, acceptansque in me sponte onus fidejussionis himos. Gratis et ex mea scerta scientia convenio, et promitto vobis, quod unacum dicta principali mea, et sine ea ac insolidum praedictis, et infris firmiter tenebor. Et pro praemissis complendis quam fidejussor, obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura nostra et alterius nostrum onsolidum mobilia, et immobilia praesentia, et futura. Renunciantes quantum ad haec benefitio nobarum constitutionum, dividendarum, et cedendarum actionu, et consuetudini Barcinonae loquenti de duobus, vel pluribus insulidum se oblitatibus. Et ego dictis fidejussor renincio legi, sive juri dicenti, quod prius conveniatur principalis quam fidejussor, et alis dicenti, quod sublato principali tollatur accessoriu. Et ambo renncoamus omni aly legi et juri nobis quoquomodo juvanti. Haec cigitur omnia, et singula facimus, paciscimur, et promittomus vobis, nec non notario infro ut publicae personae haec pro vobis et alys quibus intersit stipulanti. Ad haec ego dictus Antonius Casanovas vir dictae Mariae Franciscae his praesens praedictis per dictam uxoren mea presentia, ac de meis consensu, et voluntate consentio. Actum ut supra.
Testes sunt Petrus Gecsali commerciator civis Barcinonae, et Hipolitus Martí juvenis botigerius pannoru Barcinonae degens.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.