Saga Bacardí
07070
ESCRITURA DE CREACION DE CENSO EN LO PONT TRENCAT HACIA BURGÉS, POR FRANCISCA DE GIRONA Y RIGALT.


Die Sabbati prima mensis Juny anno a Nativitate domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinone.
In Dei nomine, noverint universi. Quod ego Francisca Girona et Rigalt uxor Joannis Girona aurificis civis Barcinonae agens tamen haec in praesencia, devoluntate, et consensu dicti viri mei inferius consentientis. Ad bene videlicet meliorandum, et in aliquo non deteriorandum, sed ad habendum, tenendum, omnique tempore perpetuo, arque pacifice possidendum. Gratis, et ex mea certa scientia per me, et meos heredes, et successores quoscunque stabilio, et in emphyteosum do, et concedo vobis Armengaudio Burgés curritori auris civi Barcinonae praesenti, et inferius acceptanti, et vestris, seu quibus volueritis perpetuo, vestris tamen consimilibus, et vestrorum, unam modiatam, et tres octavas partes modiatae terrae, videlicet mediam modiatam campae, et reliquum heremae, una cum duobus lacubus vulgo xarcos, aquae manantis indicta terra cum instroitibus, exitibus, juribus, et pertinentys, suis universis. Quae sunt pars, et de pertinentys illius petiae terrae vulgo dictae “lo Pont Trencat”partim campae, et partim patri, cum quoda stagno, quod ibi est, et cum prato quod ascendit, usquae ad mare, insimul tinentiae sexdecim quarteriarum frumenti seminaturae parum plus, vel minus, quam titulis infris per purum, liberum, et francum alodium habeo, et possideo in termino Parochiae Sancti Andriani de Besos, in hac parte fluminis de Besos, quae quidem petia terrae, facit, et praestat decimam, et primitiam singulis annis ex fructibus, quos Dominus Deus in eadem dederit. Et terminantur praedicta quae vobis stabilio, ad oriente, a meridie, et a cirtio cum residuo dictae petiae terrae; et ab occidente partim in honore Hospitalis Generalis Sanctae Crucis presentis civitatis, et partim cum residuo jam dictae petiae terraes. Et pertinet, et spectat praedicta petia terrae ad me vigore recognitionis de illa, et alys mihi factae per dictu virum meum instro recepto paenes notarium infrum die quarta augusti anni millessimi septingentessimi quadragessimi noni. Ad dictu, autem virum meum pertinebat, et spectabant titulo venditionis sibi tanquam plus danti, et offerenti in encantu publico, et suis perpetuo factae et firmatae per Manumissores testamenti Magnifici Pauli Cobera et de Palau civis honorati Barcinonae, instro recepto paenes Doctoru Felicem Avellá notarium publicum de número Barcinonae die decima Septembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi. Hoc itaquae satilimentum facio sivit melius dici potest, et intelligi sub tali tamen pacto, forma, lege, et conditione, quod praedicta melioretis, et in aliquo non deteriorevis, quod quae pro censu predoctorum, et omnium melioramentorum per vos, et vestos in praedictis ac dare, solvere, facere, et praestare habeatis, et teneamini mihi, et meis annis singulis prima die mensis Juny, tres libras Barcinonesas pum omni dominio directo, firma, fatica, triginta dieru, et alio quolibet jure ad Dominum directum pertinente, incipiatisquae primam mihi facere solutionem die prima mensis Juny anni proxime venturi millessimi septingentessimi quinquagessimi quinti, et sic diende annuatim in consimili termini, sive die.
Item: Cum pacto, et conditione sequenti vulgari sermone explicato, videlicet. Que dit adquisicor puga usar, y valerse de la aygua de dits xarcos, per lo abast de una fabrica vol fer en lo terreno establert, o per regar lo mateix terreno establert, y despres de haverne usat per dits efectes, se reserva la estabilient lo dret de usar de dita aygua ella, y los seus per regar las terras que posseheix en aquellas cercanias en qualsevol ocasió que convinga a ella, y als seus, y en cas que dit adquisidor no tingues ocupat per fabrica dit termino establert, ans be lo reduhix tot a cultiu, que en est cas dita estabilient, y los seus degan donar al adquisidor, y als seus, aygua per regar dit terreno establert, de la que actuamnent se derveix la estabilient per regar sas terras. N his autem non faciatis, en quae proclametis alium Dominum, seu Dominos nisi me, et meos. Locet tamen vobis, et vestris post dies triginta ex quo in me, et meos faticati fueritis, praedicta quae vobis stabilio, vendere, stabilire, permutare, aut aliter alienare, vestris tamen consimilibus et nostros. Salvis tamen semper, in et super praedictis quae vobis stabilio dicto meo censu desuper imposito cum omni dominio directo illi annexo, firma, fatica, et alio quolibet jure ad Dominum directum pertinente. Et salvo inquam laudimio inde pro praedictis solvere competenti ex transportationibus ab ind efiendis de praedictis per me vobis cum presenti stabilitis. Intrata vero praedictorum quae vobis stabilio est octingentum decem septem librae, et decem solidi monetae Barcinonae. Et ideo renunciando exceeptioni census, et instratae sic non convent, et legi qua deceptis ultra dimidium, exceptioni, dono, et remitto vobis, et vestrae cum presenti, si quid praedicta plus modo valent, vel ab inde valebunt censu,e t instrata praedictis. Insuper convenio, et promitto praedicta quae vobis stabilio facere vos, et vestros habere, tenere, et possidere perpetuo contra qunctos, reneriquae semper de firma, et legali evictione, ac legitima defensione praedictorum semper, et in mmni casu et eventu cogitato, et incogitato quomodocumque, et qualitercumquae evenienti, et contingenti tam de jure, quae de facto, et de restitutione omnium missionum, damnorum, et interesse, quae inde pro praedictis sustinueritis, superquibus credatur verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Rt pro his complendis obligo vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia presentia, et futura, renuncians cuicumque legi, et juri mihi quoquomodo juvanti. Ad haec ego dictus Armengaudius Burgés adquisitor praefatus his praesens, laudans praedicta omnia, et singula, acceptansque a vobis dicta Francisca Girona, et Rigalt homoi stabilimentum per vos mihi factum cum pactis, et conditionibus praedictis, quibus expresse consentio. Gratis, et ex mea certa scientia convenio, et promotto vobis, quod praedicta per vos mihi stabilita meliorabo, et omnium melioramentorum per me, et meos in eisdem findorum, babo, solvam, faciam, et praestabo, meique in his successores dabunt, solvent, facient, et praestabunt vobis, et vestris annis singulis prima die mensis Juny tres libras barcinonesas, incipiamque primam vobis facere solutionem die prima mensis Juny anni proxime venturi millessimi septingentessimi quinquagessimi quinti, et sic deinde annuatim in consimili termino, sive, die, omniaque alia, et singula, quae per me humoi stabilimenti vigore attendenda, et complenda ernt, attendant, et complebo sinae aliqua dilatione, et compenatione cumque salario procuratoris vstro, et vestroru, pro qualibet die insts presentem civitatem Barcinonae decem solidorum, et extra vigenti solidorum, ultra quos promitto solvere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos et vestros, facienda, et sustinenda pro praedictis, super quibus credatur verbo, aut solo juramento ad quod feferri debeat. Et pro his complendis obligo vobis, et vestris,s pecialiterque, et expresse hypotheco praedicta per vos mihi supra stabilita, et seu totum jus empthyteoticum mihi eisdem comptens, et adquisitum. Et generaliter sine praejudicio dictae specialis obligationis, imo eidem addendo obligo vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura, mea mobilia, et immobilia presentia, et futura, renuncians legi dicenti, quod prius ranseundum sit per specialiter, quam generaliter obligata, et aly dicenti, quod quamdiu potes creditors de speciali hipotheca sibi satisfacere manus ad alia non extendat, ac omni aly legi, et juri mihi quoquomodo juvanti, et ex pacto foro meo proprio, submittens me, et bona mea foro perillustri Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cujusvis officialis, et tribunalis secularis tantum cum facultate variandi judicium et est sciendum, quod praedictum censum, et omnia, et singula supraedicta scribo, et sub paena terty, solvere promitto vobis, et vestris in libris tertiorum curiae dicti Domini praefetur, obligans proinde vobis, et vestris personam meam, et omnia bona, et jura mea praedicta mobilia, et immobilia presentia, et futura, volens quod per dictam terty scripturam huic instro, vel e converso nullum fiat praejudicium, novatio, seu derogatio ullo modo, imo positis, uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis quam malueritis. Est tu praedicta omnia, et singula majori gaudent firmiter, non vi, nec dolo, sed sponte juramus nos ambos stabiliens scilicet, et adquisitor in animas nostras ad Dominum Deum, et ejus Sancta quatuor Evangelia in manu, et posse notary infri praedicta attendere, et complere, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa. Haec igitur omnia, et singula prout supra sunt promissa facimus, paciscimus, et promittimus una pars nostru alteri ad invicem, nec non notario infro ut publica personae pro quibus intersit stipulanti. Ad haec ego dictus Joannes Girona vir dictae Franciscae Girona et Rigalt his praesens praedictis per dictam uxorem meam supra factis tanquam actis, et factis in mea praesentia, ac de meis consensu, et voluntate consentio. Actum tu supra.
Testes sunt Baudilius Muntanya, et Michae Vinyes juvenis magistri domorum Barcinonae degentes.
Item. Alio instrimento ego dicta Francisca Girona et Rigalt stabiliens praedicta de voluntate, et consensu dicti viri mei praesentis, et consentientis. Gratis, et ex mea certa scientia faccio, et firmo apocham vobis dicto Armengaudio Borges adquisitori praefato praesenti de dictis octingentum decem septem libris, et decem solidis, quae sunt instata praecedentis stabilimenti. Habitis, et receptis in pecunia numerata realiter, et de facto in notary, et testium instro praesentia. Actum ut supra.
Teste sunt praedicti.
Paene me Sebastianum Prats notarium.