Saga Bacardí
07176
ESCRITURA DE PAGO DE ATRASOS DE CENSOS A LOS COROMINAS SOBRE CASAS DE DALMAU, COMPRADAS POR FRANCISCO OLLER.


Die Sabati VIIII mensis Novembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIII.
Nos Joannes Corominas, et Feu V.J.D. Barcinonae populatus tanquam usufructuarius, et Franciscus Corominas, et Rossell scriptor Barcinonae degens uti proprietarius, pater et filius, Dictis resepctive nominibus. Gratis et ex nostra certa scientia confitemur, et in veritate recognoscimus vobis Francisco Oller comerciatori civi Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod pro Domino Sebastiano Dalmau in curia Viennae Austriae residente, ac ex illis decem mile libris, quae sunt pretium venditionis per Rndu. Dre. Bonaventuram Yager Pbru. Rectorem Parochialis Ecclesiae Sancti Martini de Tayá diocesis Barcinonae tanquam procuratorim dicti Domini Sebastiani Dalmau vobis, et vestris perpetuo factae, et firmatae de quibusdam domibus cum suo horto, et exita, sitis in vico de Montecateno presentis civitatis, large designatis in instro dictae venditionis recepto paenes notarium infru die vigesima secunda Septembris proxime dimissi, dictoque Domino Sebastiano Dalmau exsolvente pro Rndo. Pedro Valls Pbro. in dicta Parochiae de Tayá residente, ac ex illis novem mille, et ducentum libris quae fuerunt pretiu venditionis per dictum Rndum. Petrum Valls, tam nomine suo proprio, quam etiam uti heredem universalem Petri Jacobi Valls agrae ejusdem Parochiae genitoris sui, Amatori Damlau Barcinonae commoranti patri dicti Domini Sebastiani, et suis factae, et firmatae de diversis petys terrae, et alys rebus sitis pro majori parte in memorata Parochia de Tayá, et partim in Paochia Sancti Andrea de Vallromanas dictae diocesis, large designatis in instro dictae venditionis recepto paenes Drus. Thoma Simon difuncto notarium publicum Barcinonae die decima Octobris anni millessimi septingentessimi septimi, vigore que facultatu per dictos respective venditores memoratis respective emptoribus attributa cim praecalendatis venditionum instris. Modoque infro, ac sub pacto cessionum inferius continuandarum, solvistis nobis dictis respective nominibus, et a vobis recepimus sexcentum octo libras novem solidos, et duos denarios monetae barcinonae, et sunt scilicet quingentu quinquaginta sex librae, tercecim solidi, et quatuor denary pro luitione, quitatione, ac prety rstitutione illius vensualis consimilis prety, et pensionis viginti septem libraru sesdecim solidorum, et septem denariorum, quod annuatim die vigesima Decembris dictus Dominus Sebastianus Dalmau nobis dictis resepctive nominibus titulis inferius calendandis faciebat, et praestabat. Et reliquae quinquaginta una librae quindecim solidi, et septe denary, pro pensione dicti censualis cessa die vigesima Decembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi septimi, et residuae viginti tres librae decem novem solidi, et tres denary pro rata decursa aproxime dicta die usque in diem intimae infri depositi. Et pertinet, et spectat praedictum censuale ad nos, scilicet ad me dictum Dre. Joannem Corominas, et Feu uti usufructuaruim universae hereditatis. Et bonoru, quae fuerunt Theresiae Corominas et Rossell difuncta uxoris meae, et ad me dictum Franciscu Corominas et Rossell uti heredem universalem ejusdem Theresiae Corominas, et Rossell matris meae, per ipsa relictu, et institutu respective suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Dru. Raymundu Serra notarium publicum Regium collegiatum de número Barcinonae die tertia mensis January anni millessimi septimgentessimi quadragessimi quinti. Ad dictam nostra respective pertinebat, et espectabat, necum tanqua heredem (Una cum Francisca Romá et Rossell uxore Raymundi Romá pharmacopulae civis Barcinonae sorere sua) Dri. Francisci Rossell difuncto notario publici Regy collegiati de número Barcinonae earum patris ab intestato decessi, verumetiam vigore divisionis universae heredittis, et bonorum, quae fuerunt ejusdem Francisci Rossell inter memoratas soreres factae, receptae paenes Dtu. Jacobum Tos et Romá notarium publicum Regium collegiatum de número Barcinonae die vigesima quarta mensis Octobris anni milllessimi septingentessimi quadragessimi primo. In et cum qua (extra corpora hereditatia per dictam Franciscam Romá et Rossell proparte sua accepta, et in primo capitulo memoratae divisionis expraessa) relata Theresia Corominas, et Rossell, uxor et mater nostra respective eligit, atque accepit cum secundo ejusdem divisionis capitulo proparte sua caetera bona mobilia, et immobilia, accensualia continuata in inventario confecto de bonis jam dicti Francisci Rossell, interquae praedictum censu8ale cim praesenti difinitu, est comprehensum. Ad dictum autem Franciscum Rossell pertinebat, et spectabat, nedum vigore facultatis illu revendicandi ei attributae per Rndu. Dre. Josephum Vilamala Pbrum. Barcinonae residentem uti procuratorem generalem dicti Domini Sebastiani Dalmau instro recepto paenes dictu Joanne Olsina et Cabana notarium publicum de número Barcinonae die decima octava mensis Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi, verum etiam titulo revenditionis eidem factae,e t firmatae per Exceletissimus D. Felicem de Oms et de Santapau, Olim de Semmanat et de Oms Marchionem de Castelldosrius Hispaniam Primae Classis Magnatem. Praefectumque legionis peditatis sub audiae, altero instro recepto paenes dictum Joanem Olsina et Cabanas notarium die vigesima prima praedicti mensis Aprilis. Ad dictu aute Excelemtissimum D. Felicem de Oms, et de Santapau pertinebat, et spectabat uti heredem universalem Excelentisimi Domini Emmanuelis de Oms, et de Santapau, Olim de Semmanat, et de Lanuza, Marchionis de Castelldosrius de consilio Belli suae Magestatis. Proregis, Gubernatoris, et Capitanei Generalis Peruvy Regni, genitoris sui, in casu qui locum habuit (ob mortem absque liberis D. Antoy de Oms fily primogeniti dicti Excemetissimi Emmanuelis de Oms, ac heredis primo loco istituti) in favorem dicti Excelentissimi Domini Emmanuelis de Oms, fideicommissum per eum ordinatum, in favorem suorum descendentium, su ultimo testamento per Domono Georgium de Villalonga, D. Antoniu Marí et Doctorem D. Thomam de Zalazar ut procuratores speciales relati, exceletissimi Domino Emmanuelis de Oms, condito, et ordinato apud Didacum de Castro notarium regium, et belli civitatis regum dicti peruvy regni die vigesima mensis Augusti, anni millessimi septingentessimi decimi, in debita forma legalisato. Ad dictu tandem Excemetissilu Dominu Emmanuelem, praedictum censuale pertinebat titulo venditionis, et originalis dciti censualis creationis sibi, et suis factae per dictum Petrum Jacobum Valls, Hieronymam conjuges, ac Barthomeum Valls dictoru conjugu filium, instro recepto apud Doctoru Raymundum Vilanaperlas civem honoratum, et notarium publicum barcinonae die vigesima mensis Decembris anni millessimi sexcentessimi octuagesima quinti. Modus vero solutionis dictarum sexcentum octo libraru novem solidoum, et duorum denarioru talis fuit, et est, quoniam illas die vigesima nona Octobris proxime elapsi dixistis, et scripsistis in archivo Rndo Vicary perpetui, et Comunitatis Pbros. Parrochialis Ecclesiae Sanctoru Justi et Pastoris presentis civitatis duabus partitis in eo factis, una scilicet quingentum quinquaginta sex librarum tercedim solidorum et quatuor denariorum nobis dictis respetive nominibus, ad soltam notary infri, et altera quinquaginta unius libraru quindecim solidoru, et decem denarioru mohi dicto Dri. Joanni Corominas, et Feu tanquam usufructuario, praedicto, quas dictas seu partitas, ratas, gratas, et acceptas habemus cum praesenti. In cujus rei testimonium (solvis tamen cessionibus infris) nedu presentem facimus dictis nominibus vobis apocham de soluti, venumetiam finem, absolutionem, difinitionem, et remissione perpetuas, et latissimas de toto dicto censuali pretio scilicet pensionibus, et rata, ac cunctis ipsius alys accessorys. Imponentes nois dictis nominibus, et nostris in his successoribus super praedcitis silentium sempiternu cu pacto firmissimo de ulterius aliquid amplius non petendo, et de non agendo solemni stipulatione vallato, et rotorato, in manu et posse notary infri cancellantes, et annulantes praecalendatu creationis censualis instrum, viresque, et obligationes illius, ita, et taliter, quod nobis, nec nostris inhis successoribus prodesse, vobisque nec vestris, dictoque Dalmau, nec suis nocere minime valeant in futuru, quo vero respectu cessionuinfras, in suis plenis robore, et valore, permanere volumus, nec non expacto inter vos, et nos ante hanc firmam inito, sine tamen evictione, et aliquali obligatione, damus, dictis nominibus, cedimus, et mandamus vobis, et vestris, dicto que Dalmau, et suis, omnia jura, et actiones cujusvis speciei sunt nobis dictis nominibus competentes ratione dicti nostri crediti erga dictum Domonu Sebastianu Dalmau, et ejus bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis, dictusque Dalmau possit, pariterque valeat, praedicta per vos, et dictum dfiuncto patrem suum respective empta tueri, et defendere contra cunctos, et alias eis uti, et agere quovis omni meliori modo. Nos enim penendo vos, et vestros dictumque Dalmau, et suos in locum, et jus nostru, facimus, et constituimus vos, et illos inhis Dominos, et procuratores ad praeicta omnia exequenda, prout nos ante dicta solutione, et cessione jurius facere poteramus. Insuper promittimus jam dicti snominibus contra praemissa non facere, nec venire uavis causa, seu ratione. Actu utsupra.
Testes sunt Hieronymus Cabañes et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianus Prats notarium.