Saga Bacardí
07180
ESCRITURA DE PAGOS DE PENSIONES ATRASAS SOBRE CASA HACIA MONTSALVÓ, POR DALMAU, PAGADOS POR FRANCISCO OLLER.


Die Martis XVII mensis Decembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIII.
Ego Antonius Compte, et Reyón V.J.Dr. Barcinone populatus uti procurator Magnifici Magini Monsalvó et Vilamajor civis honorati Barcinonae in vicinatu de Vatlleix termini et Parochiae civitatis Mataronis diocesis Barcinonae domiciliati, prout de mea procuratione constat instro recepto paenes Josephum Simon et Riera notarium publicum Mataronis die vigesima nona mensis Octobris proxime elapsi, dicto nomine. Gratis, et ex mea certac cientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Francisco Oller comerciatori civi Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod pro Domino Sebastiano Dalmau in curia Viennae Austriae residente, et vigore facultatis vobis atribuitae, com inferius calentata venditionis instro, ac ex illis decem mille libris, quae sunt pretium venditionis per Rndum Drem. Bonaventuram Yager Pbrum. Rectorem Parochialis Ecclesiae Sancti Martini de Tayá dictae diaecesis tanquam procuratorem dicti Domini Sebastiani Dalmau vobis, et vestris perpetuo factae, et firmatae de quibusdam domibus cum suo horto, et exita sits in vico de Montecateno presentis civitatis large designatis in instro proximae dimissi, modoque infro, ac sub pacto cessions inferius continuatae, solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi nongentum quatuordecim libras, et quatuor solidos monetae barcinonae, et sunt scilicet quingentum sexaginta quinque librae pro luitione, quitatione, ac prety restitutione illius censualis consimilis prety, et pensionis viginti octo librarum, et quinque solidorum, quod annuatim die vigesima quinta Marty, dictus Dominus Sebastianus Dalmau dicto principalis meo, titulis inferius calendandis faciebat, et praestabat. Et reliquae tercentum quadraginta novem librae, et quatuor solidi sun, nimirum vibinti una librae, et decem solidoi ad complementum pensionis cessae in anno milessimo septignentessimi trigessimi septimo.= Tercentum decem librae, et quindecim solido pro undecim pensionibus ex dicto censuali cessis ab anno millessimi septingentessimi trigessimo octavo, usque in presentem annum millessimu septingentessimu quadragessimu octavum, omnes inclusive.= Et residuae sexdecim librae, et decem novem solid pro rata decursa usqie i diem intimae infri depositi. Et est sciendum, quid presentum censuale venditum, et originaliter creatum fuit dicto principali meo per Dominam Mariam Paulam Cortés et Dalmau viudam Magnifici Francisci Cortés medicinae Doctori Barcinonae populati ex pretio venditionis, per eundem principalem meum memoratae Cortes, et suis perpetuo factae, et firmatae de otis illis domibus olim cum duobus portalibus nunc vero cum uno portali extra in vico publico info aparienti cum retrocurtali, sive exita dictis domibus contiguo, sitis in presenti civitate Barcinonae in vico vulgariter dicto dels Banys Vells in dicto censuali specialiter hypothecatis, prout de creatione memorati censualis,e t de venditione dictarum domorum apparet binis instris receptis paenes Doctoru Thomam Simón notarium publicum Barcinonae die vigesima quinta Marty anni millessimi septingentessimi vigessimi, de quarum domorum emptione, dicta Domina Maria Paula Cortés, et Dalmau, recognitionem, et bonae fidei agnitionem ac cessiouem fecit in favorem Amatoris Dalmau patris dicti Domini Sebastiani Dalmau, altero instro recepto paenes dictum Thoam Simon notarium die decima tertia Aprilis ejudem anni millessimi septingentesimi vigessimi, Quae quidem cessió acceptata fuit per dicum Amatorem Dalmau, cujus vigore tenebatur, et dictus Dominus Sebastianus Dalmau tanquam heres illius pariter scrictus erat ad praestatione memorati censualis. Modus vero solutionis dictarum nongentu quatuordecim librarum, et quatuor solidorum talisfuit, et est quiniam illas die vigessima sexta Octobris proxime dimissi, dixistis, et scripsistis dicto principali meo in tabula camby, sive comunium depositorum presentis, civiatis duobus partitis in ea factis, una scilicet ad soltas notary infri, quas dictas ratas, gratas, et acceptas habeo dicto nomine, cum presenti. In cujus rei testimonium, salva tamen cessione infra, nedum presentem facio eodem nomine vobis apocham de soluto, verumetiam finem, absolutionem, difinitionem, et remissionem perpetuas, et latissimas de toto dicto censuali pretio scilicet, posionibus, et rata, ac cunctis ipsius alys acessorys. Imponens dicti principali meo, et suis, super praedictis, silentium sempiternum cum pacto firmissimi de ultrorius aliquid amplius non petendo, et de non agndo solemni stipulatione vallato, et roborato in menu, et posse notary infri. Cancellans jam dicti nomine, et anullans praecalendatum creationis censualis instrum, viresque, et obligationes illius, ita, et taliter, quod dicti principali meo, nec suis prodesse, vobisque nec vestris, dcitoque Dalmau, nec suis nocere minime valeant inffuturum, quo vero respectu cessionis infrae in suis plenis robore, et valore permanere volo. Nec non ex pacto inter vos, et me dicto nomine ante hanc firma inito, sine tamen evictione, et aliquali obligatione, do, jam dicto nomine, cedo, et mando vobis, et vestris, omnia jura, et actiones cujusvis specici sint dicto principalis meo competente ratione dicti ejus credito erga dictum Dominu Sebastianum Dalmau, et ejus bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis praedicta per vos empta tuire, et defenrere contra cunctos, et alias eis uti, et agere quovis casu vobis, et vestris a jure opportuno omni meliori modo. Ego enim uti procurator praedictus ponendo vos, et vestros un locum, et jus dicti principalis mei, facio, et substitu vos, et vestros in his Dominos, et procuratores ad praedicta omnia exequenta prout dictus principalis meus antedictam solutionem, et cessionem juurium facere poterat, in super promitto jam dicto nomine contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu tatione. Actum utsupra.
Testes sunt Jieronymus Cabañes et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianus Prats notarium.