Saga Bacardí
54488
ESCRITURA DE PAGO DE INTERESES DE DOTE HACIA MARIA ANTONIA ALEGRE, POR SU SUEGRO FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris V mensis Februarii anno a Nativitate Domini MDCCXXXIIII.
Ego Maria Anthonia Roig et Alegra vidua Francisci Roig et Rovira negotiatoris civis Barcinonae. Gratis confiteor et in veritate recognosco vobis Rndo. Dri. Raymundo Roig Presbitero in Parrochiali Ecclesia Beatae Mariae de Mari praesentis civitatis Barcinonae, beneficiato, et Francisco Roig et Vives auri et argentifabro civi Barcinonae, uti tutoribus, et suis casu loco, et tempore, curatoribus personae, et bonorum Michaelis Roig et Alegra impuberis filii mehi, et dicto difuncto viro meo constis licet absentibus, quod in pecunia numerata realiter, et de facto in notario, et testium infrorum presentia per manus tertiae personae. Dedistis, et solvistis mihi centum sexaginta libras monetae barcinonae, et sun pro solutione cessa prima die praesentis, et currentis mensis Februarii, ex corresponsione annua consimilis quantitatis, quam vos mihi ex bonis dicti pupilli in consimili termino, sive die dare, et solvere obtulistis ratione illarum quatuor mille librarum, quas dictus difuncto Franciscus Roig et Rovira vir meus mihi fecit de setexio, augmento, seu donatione propter nuptias propter illas duodecim mille libras, quas ego illi in dotem assuli, prout de praedictis apparet cum nuptialibus pactis inter illum, et me firmatis, et juratis receptis paenes notarium infrum die 5 Februarii 1729, quae quidem solutio, seu screxii corresponsio inter vos dicto tutorio, et curatorio nomine, et me considerata, et regulata fuit solummodo in dictis 160L annualibus ad rationem quatuor pro centenario, eo quia hereditas dicti pupilli non fructuat et magis quam dictos 4%. Et ideo reuntianto in testimonium present facio vobis dicto nomine apocam.
Teste sunt Rndus. Dr. Didacus Guix Presbiter in Parrochiali Ecclesia Beatae Mariae de Mar praesentis civitatis Beneficiatus, et Narcisus Torrents negotiatur Barcinonae degens.
Paenes me Michael Cabrer ntoarium.