Saga Bacardí
54516
ESCRITURA DE ACUERDO SOBRE ARRIENDO DE CARNES, ENTRE TORET Y FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Sabbati XV mensis Martii anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Ego Paulus Toret lanearum culcitarum opifex civis Barcinonae. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Francisco Roig et Vives mercaturam exercenti, civi Barcinonae presenti, et inferius acceptanti. Quod illud arrendamentum provissionis carnium presentis civitatis, quod ego extraxi et acceptavi abs Illustri Juneta Decusionum presentis civitatis ad tempus unius anni, qui currere incipiet die, seu festo Paschae Resurrectionis proxime venturo, et finiet ultima die quadragessimae anni proxime venturi 1739. Pretio triginta trium mille librarum, pretiis carnium ac pactis, et conditionibus contentis, et expressis in instro dicti arrendamentis paenes Paulum Borras notario, et Locumthenentem Secretarii ejusdem Juntae die 3 presentis, et currentis mensis Martii, dictum inquam arrendamentum revere extraxi, et acceptavi ad opus, et pro computi vestri, et non mei, licet devobis et de veritate homoi in dicto arrendamenti instro nulla fiat mentio. Quare agnoscendo vobis super hiis bonam fidem, quae omnibus est praeferendo, renuntiandique exceptioni rei ita non esse et sic inveritate non consistere, doloque malo, et actioni in factum, omnique alii juri, rationi et consuetudini hiis obviantibus quovismodo, do, cedo, et mando vobis, et vestris omnia jura, omnesque actiones mihi competentia, et competentes in arrendamento praedictom quibus juribus, et actionibus cessis possitis, et valeatis de illo disponere ad vestro libitum voluntatis, et laias eis uti, et agre quiovis casu vobis, et vestris a jure opportuno omni meliori modo, ego enim ponendo v os, et vestros in locum, et jus meum facio, et constituo vos, et vestros in hiis dominis et procuratores ad faciendum inde vestrae libitu voluntatis. Ad haec ego dictus Franciscus Roig et Vives hiis praesens landans praedicta omnia, et singula, acceptansque a vobis dicto Paulo Toret homoi recognitionem, et cessionem per vos mihi desuper factam, gratis, et ex mea certa scientia convenio, et promitto vobis quod pretium dicti arrendamenti dabo, et exsolvam terminis, et solutionibus, modoque et forma per vos promissis cum praechalendato arrendamenti instro, pactaque contenta in tabba in eodem arrendamenti instro inserta attendam et completo prout per vos ipsius arrendamenti vigore attendenda, et complenda, sunt, et a praedictis omnibus, et singulis vos, et vestros bonaque vestra, et vestrorum indemnes, et indemnia perpetuo poenitus, et sine damni servabo, itaquod si forte contigent vos praemissoru occasione aloquid solvere, seu damnum aliquod pati, vel missiones aliquas sustinere, tali casu dabo, solvam, reficiam, et emendabo vobis, et vestris totum id quidquid et quantum fuerit incontinenti cu legitime, constiterit simul cum omni damno, et interesse, quae inde vos, et vestri facerit, et sustinueritis. Et praedicta omnia, et singula attendere, et complere promitto sine aliqua dilatione, et comptetione, cumque salario procuratoris vestri, et vestro, pro qualibet die intus presentem civitatem Barcinonae XS et extra XXS ultra quos promito solvere vobis, et eso facienda. Et sustinenda pro presentis, super quibus credatur verbo, aut solo juramento, ad quod deferri debeat. Et pro praemisis omnibus attendendis, et compeldis obligo vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia presentia, et futura, habita quae, et habenda, etiam a jure privilegiata, renuntians cuicumque legi, et juri mihi quoquimodo juvanti, foroque meo proprio submitens me, et bona mea foro perillustris Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cujusvis oficialis, et tribunalis seularis tantum cum facultate variandi juditium, et facio, et firmo scripturam tertii, sub paena tertii, in libris tertiorum curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis, et superioris secularis ut praefetur, obligans pro inde vobis personam meam, et omnia bona, et jura mea presenta mobilia, et immobilia presentia et futura, volens quod per dictam tertii scripturam hise infro vel e converso nullum fiat praejuditium novatio, seu derogatio ullo modo, imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis quam malueritis haec igitur omnia facimus, praciscimus, et promitimus nos amba superius nominati unus videlicet nostrum alteri, nec non notario infro ut publicae personae haec pro quibus intersit stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Alodius mas aurifex, et Michael ValldejulĂ­ negotiator cives Barcinonae.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.