Saga Bacardí
54688
PAGO DE CENSOS, LAUDEMIOS Y DEMAS DERECHOS DOMINICALES A BEATA MARIA DEL MONTE CARMELO, POR ANTONIO DE CASANOVAS Y SERRA
.

Dei X Marti anni a Nativitate Domini MDCCXXXXI.
Ego Fr. Antonius Isquierdo Religiosus Sacerdos Conventus Beatae Maria de Montecarmelo antiquae et regularis observanciae presentis civitatis Barcinonae, uti procurator Rdi. Pater Prioris et Conventus presenti pront de mea procuratione constat instro recepto paenes datoris Alexium Claramunt notarium publicum Regium Collegiatum Barcinonae, die prima mensis Novembris anni millessimi septingentessimi trigessimi quarti dicto nomine; Gratis et ex mea cista sciencia, confiteor et in veritate recognosco vobis Antonio Casanovas majoris dierum botigero talli civi Barcinonae, licet absenti, et notario in pro presenti et acceptanti; Quod in pecunia numerata realiter et de facto, in notario et testium ingras criptorium presentia per manus tertiae parsonae, et solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi novem libras et decem solidos barcinones et sunt scilicet decem solidi pro solutione cessa die decimanona mensis Novembris anni millesimi septingentessimi trigessimi primi, et reliquae, pro pensionibus cessis, ab anno millessimo septingentessimo trigessimo secundo, usquein annum millessimum septingentessimum quadragessimum omnes inclusive ex una libra annuali quam dicti principales mei in dominatione directa recipiunt ex illo censu pensionis duiodecim libraqrum quem annuatim, pro medietate, decimanona die mensis Novembris fautis et praestaty de et pro tota illa petia terrae campa continente in se quatuor modietas terra parum plus vel minus, sita in parroquiae Sti.Martini de Provintialibus territory a Barcinonae juxta la trevessera, et in loco vocato lo Coll de Portell, quae est de pertinentys domus, et haereditatis per vos pocessae in territorio Barcinonae in loco dicto Lligalbé, circa columbarium dictum den Guinardó quae antea fuit Petri Vilaceca notari causidici Barcinonae civis cum reliquas undecim libras in pensione, et in nuda perceptione, ex memorato censu solvatis Collegio Sancti Algeli Carmelitarum calseatum presentis civitatis, vigore facultatis concessae. In cujus rei testimonium hanc facio dicto nomine vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes junt Joannes Bruguera et Rossell, et Antonius Portell scriptores Barcinonae.