Saga Bacardí
54809
ESCRITURA DE PODERES HACIA MIARONS, POR JOSÉ FIGUERAS.


Die veneris quarta mensis May anno a Nativitat Domini millesimo septingentessimo quinquagessimo tertio. Barcinone.
Ego Josephus Figueras lintearius civis Barcinonae. Confidens ad plenum de fide, legalitate, animique probitate, ac in agendis peritia vestri infri Pauli Miarons. Gratis et ex mea certa scientia constituo, et ordino procuratorem meum generalem, etiam cum libera, et generali administratione absque limitatione, nec restrictione aloqua, vos Paulum Miarons juvenem botiguerium pannorum Barcinonae degente praesentem. In et super ómnibus, et singulis bonis, rebus, juribus, et negotys meis ubique gerendis, tractandis, procurandis, et administrandis, litibusquique, sive causis, agendis, decendis, tractandis, procuradis, rposequendis, fineque debito terminamdis. Caeterum quia in mandatis generalibus magis timeri solent expressa quam tacita, et in expressis nulla solet dubitationis quaestio exoriri. Idcirco sine praejudicio, novatione, et aretatione dicti generalis mandati, facultationque, et potestatum, que sub codem de jure veniunt comprehensae, dono, et concedo vobis dicto procuratori meo generali facultatem, et potestatem ad exequendum omnia, et singula absque ulla limitatione, et inter alia. Ad firmandum, et subscribendum quascumque comerty epístolas, camby litteras, albarana, debiti chirographa, aliasque quasvis scripturas, nec non quascumque camby litteras contra me datas, seu directas acceptandum, easque, et alias quascumque pecuniae quantitates per me debitas, quibus opporteat solvendum, aliasque litteras in mei favorem datas, seu directas, vel girantas in favorem quarumquae personarum vobis benevisarum gidandum.
Item: Etiam petendum, exigendum, et recepisse confitendu omnes pecuniarum summas, credita, mutua, et deposita, pensiones censualium, censuum, et alioru quorumcumque reddtuum laudemia, seu foriscipia, fructus, et alia quaelibet emolumenta, quae mihi debeatur, et solvi habeant nunc, et imposterum, ac ubisque per quasvis universitates, et singulares personas tan ratione quarumcumque litteraru camby, chirographorum, et albarannorum, quam alys quibuscis rationibus, titulis, sive causis, et de his quae reperitis apochas, chirographas, fines, diffinitiones, jurium cessiones, cancellationes, et alias quasvis cautelas vobis benevisas faciendu, eg firmandum.
Item: Et denique in quibuscumque curys, et tribunalibus ecclesiasticis, et secularibus, et ubi expediat comparendum, et ibidem agendum, prosequendum, et terminandum omnes lites, sive causas activas, et passivas principales, et appellatorias, motas, et movendas ex quacumque ratione cumquibuscumque personis latissime cum solito earum cursu, facultatibus que expessis de calumnia, et diter jurandi, cautiones quasvis juratorias, et fidejussorias praestandi, clama, et retroclama exponendi, executiones quasvis instandi, et omnia alia faciendi, et exerciendi, quae circa lites, et carum amplissimum cursum (ut praefertur) necessario requirantur juxta stylum locorum ubi tantum semel, et plenies substituendi, et substitutos revocandi. Et demum, ac generaliter omnia alia exequendum, qua personaliter facere posem. Promittens judicio sisti, et judicatum solvi, ratumque habere quidquid per vos, et forsan substituendos actum fuerit, et non evocare sub bbonorum meorum obligatione, et omni juris, et facti renunciatione. Actum tu supra.
Testes sunt Hypoluytus Martí, et Ignatius Boet juvenes botiguery pannorum Barcinone degentes.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.