Saga Bacardí
54810
ESCRITURA DE FORMA DE DEVOLUCIÓN DE DINERO DE LOS MONTSERRAT HACIA JOSÉ FIGUERAS.


Die Mercury nona mensis May anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo tertio. Barcinone.
Nos Joannes Paulus Montserrat carnarius civis Barcinonae, et Elisabeth Montserrat et Firmat conjuges. Gratis, et ex nostra cert scientia confitemur, et in veritate recognoscimus nos debere vobis Josepho Figueras linteario civi Barcinonae licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti, tercentum et undcum libras monetae Barcinonae, et sunt pro similibus, per vos nobis gratiose, et absque ullo interessem mutuati et ad effectum reaedificandi quamdam didomum, quaem ego dictis Joannes Paulus habeo et possideo in presenti civitqate, in vico dicto den Boquer, quas quidem tercentum et undecim libras a vobis habuisse, et recepisse confitenur in pecunia nonerata realiter et de facto, ad nostras omnímodas voluntates, et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri nobis circa haec juvanti, convenimus et promittimus devis dictas tercentum et undecim libras vobis solvere Barcinonae hac modo, numirum quinquaginta sexc libras die seu festo Sancti Joannis mensis Juny proxime venturi, currentisque anni octuaginta quinquae libras die seu festo natalis domini proxime venturi, octuaginta quinquae libri die seu festo Sancti Joannis mensis Juny anni millessimo septingentessimi quinguagessimo quarto, et reliquas octuaginta quinque libras die nona mensis May anni millessimi septingentessimi quinquagesimo quinti, sine aliqua dilatione, et compensaqtione, cumquae salario procuratoris vestri, et vestru pro quilibet die meus presentem civitatem Barcinonae decem solidorum, et extra viginti solidorum altera quos promittimus solvere vobis et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos, et eos facienda, et subtinenda, pro praedictis super quibus credatur verbo, aut solo juramento ad quod defeari debeat. Et pro praemissis ómnibus attendendis, et complendis soligamus vobis, et vestris, scilicet ego dictus Joannes Paulus Montserrat omnia, et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia presentia, et futura etiam a jure privilegiata, et ego dicta Elisabeth Montserrat, est firmat, medietatem meae dictis tantum (mihi reservata reliqua medietate ipsius dotis mea) et alterius nostri insolidum, renunciantes quantum ad haec benefitio novarum constitutionum, dividendarum, et cedidaru actionum, et consuetudini Barcinonae, loquenti de duobus, vel pluribus insolidum se obligatibus, et omni aly, et cuicumquae legu, et juri nobis quoquimodo juvanti, foraquae nostri proprio, submittentes nos, et bona nostra voro perillustris Domini Praetoris Barcinonae vel alterius cujusvis offocialis, et tribunalis secularis tantu cum facúltate variando judicium, et facimus, et firmamus scripturam terty, sub paena terty in libris tertiorum curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis, et superioris secularis, ut praefertur, obligantes proinde vobis, scilicet ego dictus Joannes Paulus Montserrat personam meam, et omnia bona, et jra mea praedicta mobilia, et immobilia presentia, et futura, et ego dicta Elisabeth Montserrat, et firmat praedictum medietatem meae dotis tantum, et alterius nostru insolidum, volentas, quod per dicta terty scripturam huic instro, vel e converso nullum fiat praejudicium, navatio, seu derogatio ullo modo, imo possitis uti ipsis ambabus cautinibus, et obligationibus, seu illa ex eis qua malueritis, haec igitur omnia facimus, paciscimur, et promittimus vobis, nec non notario infro ut publicae personae haec pro vobis, et alys quibus intersit stipulanti. Actum ut supra.
Teste sunt Antonius Darrer et Rigalt, et Felix magarola comerciatores Barcinonae degentes, qui assererun cognoscere dictos confitentes, et ita eos nominari, et cognominari.
Paenes me Seastianum Prats notarium.